{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 957","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 957","ref":"957","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/957","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/957","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/957.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"DE ORIGINE manni & samiliae eius successione, à quo deinceps Turcarum reges omnes Othomanni sunt dicti. Thomannus qui primus in ea gente hoc nomem tulit, uir acer, à Galathiae loco in quo natus est, Othomannus dictus est. An no enim circiter 1250. quatuor ex Perside familię cum suis ducibus & exercitibus per Asiam et Europam uagati sunt, nempe Othomanni, Assembecci, Candelori, et Caramanni, singulique ali quam subegerunt terram, nempe Caramanni Ci liciam, Candelori regionem circà Pontum, Assem becci minorem Armeniam & Cappadociam, Othomanniduce Othomanno primum Asiam minorem, & pau latim deinde caeteras omnes absorpsit familias. Fuit autem primùm Othomannus ex humili fortuna ac te nuis census, obscuri inter priuatos nominis, & agrarijs parentibus, sed ob uirtutem reimilitaris, magnum sibi nomen inter Turcos peperit. Nam uir impiger & bellorum appetens, calliditate singula ri, conflataque per seditionem multitudine, ex collecti cio ac gregario milite arma circumferre coepit, et seipsum atque suam familiam rerum gestarum gloria illu strare. Nam ingenti primùm manu grassari coepit, & praedabundus deinceps cunctos inuadere. Neque Christianos solum prosternere atque uexare elaborauit, uerumetiam homines suae gentis armis petere: lsa& si qua daretur occasio sibi subdere. Iam enim Turcarum duces quos commemorauimus, dominandi cupiditate commoti, sese inuicem infestare coeperunt, & eò usque superandi studio ac uires hostiliter exer sendi prouecti sunt, ut bellum domesticum intestinumque omnibus uiribus gerere uiderentur. Hanc Othomannus ille nactus occasionem, quae moribus utique suis et libidini congrueret, ac slioneam uideret sibi rei gerendae suppeditari materiam, adscitis undique omnibus qui pro Ilgenio praedae rapinarumque percupidi essent, quiue studio quosuis opprimendi spoliandique llagrarent, autoritatem breui adeptus est, oppida quaedam per opportunitatem aggressus, flia ui cepit, alia deditione subegit, nonnulla, ut metum incuteret, diripuit atque cuertit, ut line futuri incrementi non admodum aspernanda solerter iecisse uideretur fundamenta. Prę stilis his conatibus prosperum euentum Christianorum discordia: qua Othomannus occasio lleusus, Bithyniam & omnes circa Pontum prouincias, decem annorum spacio, suę fecitdi lionis. Cum autem decem annos regnasset, filio suo Orchani, paternae uirtutis aemulo, im perium reliquit. A Castello Galathiae, quòd à Prusia Tapezuntem uersus sex dierum itineledistabat, à se capto, sic dictus Othomannus, licet alij id eius natale solum scribant extisisse. Claruit hic tyrannus anno humanae reparationis 1300. Alberto primo imperante. Sunt qui scribunt eum 28. annos rerum potitum, quibus Bithyniam & oppida Euxino adiacentia llunpauca suo imperio adiecerit, imperium Turcicum hinc auspicatus; Orchanes Othomannus, secundus Turc rex. Rchanes Othomanni filius, ambitione & audacia patri haud absimilis, rei milita ris disciplinae longe peritior, copijs apparatuque opulentior & instructior, bellum paternum per manus acceptum strenuè est executus. Circa Pontum enim & Bithyniam, plus nimio gentis suae imperium propagare coepit. Nam liberalitate animi, facilitate orum, dexteritateque quadam ingenij, tum bene probeque imperandi opinione, ingentem sibi undique multitudinem comparauit.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 956-2","label":"LEQVIINRIISIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/956-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/956-2"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 958.1-4","label":"958.1 to 958.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/958.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/958.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}