{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 969.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 969.1-4","ref":"969.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/969.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/969.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/969.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Facta est autem haec expugnatio an llo 121. Cumque tyrannus post eam uictoriam per integrum annum quieuisset, generosa quadam promptitudi llecontra Rhodum arma sumpsit. Venit autem sub lunij mensis finem cum 400. manib. ac 200. Turcarum millib. atque aereis quamplurimis machinis, quibus super duos montes dispositis, omnem defendendae ur bis commoditatem abstulit. Hos autem montes ipsi Turcae construxerant terra spacio duorum à ciuitate milliariorum ligonib. atque eius generis instrumentis contra urbis fossas proiecta, & in eam altitudi nem coaceruata. Philippus autem Villadamus, Gallus, Rhodiensium equitum magister, nihil cum suis pad defendendam ciuitatem pertinebat praetermisit. Machinis aereis tantum damnum intulit Turcis, ut fossae urbis Turcarum cadauerib. replerentur. Neque tamen propterea Solymannus oppugnationem unquam remisit, quamuis etiam 30. milia dysenteriae morbo iam perijssent. Tandem deiectis turrib. ac moe nibus demolitis per subterraneos cubiculos Turcae urbis extremas partes occupauerunt, unde paulatim semper ulterius progredientes Christianos cedere ac nouis subinde propugnaculis, ut u poterant se tueri compellebant. Praeterea machinae quandam aereae, quas mortarios uocant, globos sulnae diametrum habebant, emit tentes, urbisque interiorem partem impetentes, tecta ac pauimenta domorum usque ad terram cum maximo omnium terrore perforabant. Iamque aliquot menses ab incoepta obsidione praeterierant, & nihiloninus Rhodijs adhuc nemo suppetias tulit. Quamobrem Rhodij o mnispe destituti, Villadamo autore sese Turcae dediderunt, cum illo tamen prius pacti, ut & uiuere & res proprias possidere, demptis aereis machinis, unicuique concederet: quas conuentiones Solyman llus humaniter & religiose seruauit. Sicque Solymannus maxima cum sua gloria & Christianorum omnium summo uituperio Rhodum, quam sibi ueluti molesta sudes in oculofuerat, sexto mense ab eo quo ipsam oppugnare coeperat, occupauit. Fecit tyrannus multos uiolentos impetus in ciuitatem, non sine magna suorum iactura, praesertim in 4. impetu aggressus est simul in quinque locis urbem, ob linuitque propugnaculum unum, & illico 40. signa erexit in eo. Rhodienses tamen tam egregie sese losti opposuerunt, ut in illo impetu circiter 20. millia, igne, gladio, lapidib. & telis interfecerint. Postea anno post Christum natum 526. Solymannus Vngaris bellum indixit.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 968.9","label":"968.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/968.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/968.9"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 969.5-7","label":"969.5 to 969.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/969.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/969.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}