{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 982.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 982.1-4","ref":"982.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Succedit in locum eius Palamedes dux, egregieque pugnat contra Troianos, sed occidi tur ab eis, Troilo Hectoris fratris partes strennue obeunte & sauciante Menelaum, Diomedenci Agamemnonem, multosque interficiente. Videntes autem Graeci suam iacturam, cogunt Achillem de scendere in aciem contra Troianos. Is ergo cum insequeretur Troilum, uideretque equum eius cadentem, accurrens transfodit eum. Mater Troili Hecuba, deplorans mortem Hectoris & Trol li, coepit cogitare, quibus insidijs Achillem circumueniret & interficeret. Sciebat illum amare Polyxenam, atque ideo cum semel induciae essent inter utrunque exercitum, simulat se illi dare filiam, iubetque illum uenire ad phanum Apollinis. At Paris armata manu iuxta phanum delitescens, in gressumque Achillem inermem subito interfecit, & aufugit. Audientes Graeci quod factum fuit, excitati ad praelium aggrediuntur Troianos, & inter multos ducem illorum Paridem quoque interficiunt, & reliquos ad Portam usque persequuntur, & parum abfuit quin tunc moenia urbis ob tinuissent. Postera die Agamemnon dux instruit exercitum, congrediturque cum Pentesilaare gina Amazonum, quae à Troianis in auxilium fuit uocata, & multas cum ea committit caedes, tan demque interficit eam, & delet exercitum eius. Priamus uidens fortunam sibi aduersari, uocant suos in consilium. Quidam suadent Helenam restituendam cum spolijs è phano sublatis, alij iuben petere pacem, tertij uolunt fortiter pugnare & mori pro patria, inualuitque horum sententia. At Priamus metuebat, ne illi qui pacem suaserant, urbem perderent, atque ob id monuit suos, ut one illos clàm interficerent, quorum antesignani erant Antenor & Aeneas. Quod cum illis innotusset, mittunt clam ad hostem, & pollicentur urbis proditionem, saluis tamen ipsis & rebus eorum Constituta itaque sequenti nocte certa hora ab Antenore & Aenea, uenerunt hostes & inuens runt portam apertam, irrumpentesque obtruncant obuios quosque. Priamus cognitare, frustra confugit ad aram louis, quum nullibi esset solus, sed ubique luctus & mors. Menelaus quoque ingressus regiam, deprehensum Deiphobum, qui post mortem Paridis sibi Helenam iunxerat, delectis auribus & brachijs, naribusque truncatum. ad extremum necat. Pyrrhus autem Priamum iuxta aram iugulat. Postea ciuitas direpta & igne in fauillam redacta.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 981.5-7","label":"981.5 to 981.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/981.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/981.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 982.5-8","label":"982.5 to 982.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}