{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 982.5-8","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 982.5-8","ref":"982.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Agamemnon uero adducit & restituit Menelao Helenam quasi uim passam. Pugnatum est autem ad Troiam annis 10. & mensib. 8. corrut runtque ex Argiuis siue Peloponnensib, 870 bo0 ex Troianis autem 6 0006. usque adurbem captam Et postquam fuit capta, caesa sunt hominum ducenta 76. millia. Tunc Antenor Priami regis affinis al Agamennone Ilij rex constituitur, regnauitque anis fermè 22. & omnes Troiani qui euaserant, iua uertentes Antenorem regem recognouerunt. At Aeneas Anchisae filius, patriae proditor cum pa monio suo & uniuersa familia in Italiam uenit, & per ostia Tyberina intrans, haud longe à Lausem to urbe consedit, ubi & quibusdam regis Latini agris occupatis. Troiam nouam condidit, & tandem Latium cum Campaniae parte obtinuit, tribusque annis regnauit: à cuius posteritate nati sunt Re mus & Romulus. Antenor quoque cum Troia 22. annis post eius excidium regnasse, ab Hectoris filijs pulsus, cum duob. milibus Troianorum Venetam prouinciam concessit, & ibidem Pataui nae urbis fundamenta iecit, Post subuersum itaque Priami regnum, Cyrus rex Persarum, cum anteid tempus libera fuisset Graecia, iugum nobili nationi imposuit, eamque tributariam fecit. Secutus hunc Xerxes Darij filius, qui stupenda hominum multitudi ne Graeciam aggressurus, Hellespontum ponte è nauibs facto strauit. Deinde in Abydo urbe in aeditiore quodam tumulo consedit, ex alto copias suas, qua erant immensae, contemplaturus. Cumque uideret Abydenos campos militibus, Hellespontum nauib. repletum principio quidem beatum se pronunciauit, deinde cogitans post annos 100. ne unum à tantonum mero futurum suprstirem, humanam miseratus sortem, illachrymauit. Graeci post multas clades, post in numera pericula & bella, quibus à Persarum regibus afflicti conciderunt, tandem recuperatis ui ribus, inter se mutuis odijs ac seditionibus bellum Peloponnesiacum omnium maximum acpericulosissimum concitauerunt, duabus inclytis urbibus Athenis & Lacedaemone pro domina tum, pro imperio, turpissimo exemplo decertantibus. Quod bellum Thucydides grauissimus hi storicus octo libris diligentissime conscripsit.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 982.1-4","label":"982.1 to 982.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 982.9","label":"ASIA MINOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/982.9"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}