{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 984","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 984","ref":"984","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"libro historiarum, tempore Tibe rij caesaris, sub quo saluator mundi cruci adactus fuit iam. ciuitates una nocte terrae motu concidisse. Causam huiusmodi mali assignaui philosophi uapores & exhalationes in uiscerib. terrae conclusos & saeuientes, tandemque exitum sibi uiolenter facientes. Valie autem quatitur terra, & mira eduntur opera: alibi enim prosternuntur moenia, alibi hiatu profundeo absorbentur, alibi egeritur moles terrae, alibi emittitur amnis, nonnunquam etiam erumpunt ignes & call di fontes. Praecedit autem & comitatur eruptionem illam terribilis sonus & murmur simile mugiub aut clamori humano, armorumue pulsantium fragori, pro qualitate materiae excipieis, formaque utl cauernae uel cum iculi per quem meat, exilius grassantae in angusto, eodem rauco in recuruis resultal te, in duris fremente, in humidis & stagnantib. fluctuante. Hiatus autem interdum manet, ostendems quam sorbuit, aliquando occultat foramine compresso, rursusque ita inducto solo, ut nulla extent uestigiam urbib. plerumque deuoratis, agrorumque tractu hausto. Maxime uero maritima quatiuntur. Nec mol tosa tali carent motu. Autumno & uere, terra crebrius mouetur. Item noctu saepius quam interdiu. Ri media contra huiusmodi terrae concussiones dicuntur esse in oppidis cloacae. & crebri specus at cuniculi facti ad purgandum eluuiem, qui conceptum exhalant spiritum. Scribit Plin. tempore L. Mar tij, Sexti Iulij consulum, in agro Mutinensi duos montes ex terraemotu inter se concurrisse, crepitum maximo assultantes & recedentes, quodque inter eos flamma fumusque in coelum interdiu exierm Vnde omnes uillae elisae & animalia quae intra fuerant, examinata sunt. Mysia. Egionis huius pars una est in Asia, altera in Europa quam duplicem esse constat, superio rem & inferiorem. Alij Moesiam scribunt per oe. Alij Mysi pro regione, & Moesiampd uitate accipiunt. Mysorum populus usqueadeò contempus fuit, ut prouerbio locum fece rit. Mysia itaque Asiae duplex fuit, maior & minor, in qua multae celebres fuerunt ciuiis tes, nempe Scepsis, Adramyttium, Apollonia, iuxta Rhyndacum amnem, Traianopolis, Pergamus &c. Sunt etiam quidam qui Troadem annumerant Mysiae, aut quod Troas degenerauerit s Mysiam. De Adram, ttio fit mentio in Actis apost, cap. 27. Caria. St Caria prouincia minoris Asiae, quam magnam Tauri montis partem concludit. Adhaeret t","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 983.5-7","label":"983.5 to 983.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/983.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/983.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 984-2","label":"ASIA MINOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/984-2"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}