{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epigramma 1.3.30-56","citation":"Sedulius, Epigramma 1.3.30-56","ref":"1.3.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.30.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Epigramma","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epigramma","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Lamindus Pritanius, sive nomine vero Ludovicus Muratorius in opere Della regolata divozione monendos docet fideles, Mariam non esse deum: contra quem Benedictus Plazza part. 2 Vindicat. devotion. cap. 1, disserit, supervacanee, aut etiam contumeliose hoc monitum exhiberi, cum nemo sit fidelium qui Mariam deum esse credat, aut dicat. Certum tamen est, nonnullos minus caute beatissimam Virginem Matiam deam appellasse: nam ut omittam auctorem anonymum hujus epigrammatis, et Apollinarem haereticum, qui in carmine etiam ut deam vocavit, satis notus est versus Justi Lipsii: Si vota concepisset Hallensi deae: quod Lipsius, ut ait Raynandus observat, in ad Marian. Nomenclat. tom, xvii: necessitate metri adactus scripsit, nec ejus auctoritas, in politiori litteratura summa, ejusdem momenti est in re theologica. Negat idem Raynaudus, Petrum Damiani in elogiis Deiparae hoc vocabulo deae usum fuisse, quod alii asseruerant: dubitat autem, an Leo X, vel potius Joannes Medices in epistolis ejus nomine scriptis Mariam deam nuncupaverit: nihil enim tale reperit, quamvis aliqui rem ita se habere affirmaverint. Jacobus Balde Epod. 115, eodem fere modo, ac Lipsius, peccat: Virgo, serenati circumdata solis amictu, — Solem premebat calcibus, — Os, humerosque deae similis; quantamque referre — Augusta majestas potest. Codex Nansii cum placeant: alii quae placeant; etiam Aldus, cui Arntzenius affingit placeat. Nostri mss. cum Aldo tete favente, resistente metro. In Vat. 1 prius erat tete fatente, quod pejus est: correctum deinde per favente cum glossa concedente. Cappusotus in editione Ascensiana, et Barthius e suo mss. tete fautore. Fabricius ex conjectura, ut opinor, tete formante. Scotus Editor emendabat tete faciente, quod ad marginem veluti pro diversa scriptura Usserius notavit, et probat Burmannus, Secundi patruus, ex Heinsio ad Ovidium i p. 39, et l. viii Met. v. 251. Haec lectio elegans est: praecedit enim facias;","prev":{"citation":"Epigramma 1.3.1-29","label":"1.3.1 to 1.3.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.1"},"next":{"citation":"Epigramma 1.3.57-64","label":"1.3.57 to 1.3.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/epigramma/1.3.57"},"credit":{"text":"Sedulius, Epigramma, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp345/tmp345/tmp345.tmp345.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}