{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 1.27","citation":"Sedulius, Opus Paschale 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.27.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":290,"text":"Nonnulli dementius holerum ueneratores existunt et in hortis numina rigantes arentia transplantatorum se deorum edocent ueros esse cultores. sed plura de talibus referre iam pudet, ne sanctae religionis in pagina dum numerosos stultitiae castigamus errores, aut lilia nimio decore molissima rubus asper exurat aut per uiolaria florentis campi purpurea carduus et spinosis armatus aculeis paliurus exsurgat. igitur increpando iam satis est quod humanis erroribus coli monstra derisimus uel potius tales actus miserando defleuimus. nunc per incepti iuuat ire tramitis institutum montemque sublimem firmo gradu conscendere atque ad urbem, nostrae libertatis auctorem, totarum uirium studio peruenire. ipsa denique tranquillae pacis est domus, ipsa tutum salutis habitaculum, ipsa perpetuum libertatis hospitium. si enim de terrena mortalis regni ciuitate et a mortali fabricatore fundata poeta saecularium ita cecinit litterarum: Et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi ? Libertas... quanto magis caelestium in ciuitate regnorum, quam Deus Dominus instituit fabricator, iura perpetuae libertatis esse credamus, de qua uates ait talium canticorum: aedificans Hierusalem Dominus, et in sequenti nihilominus psalmo similiter explanauit: lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion, quoniam confortauit seras portarum tuarum. benedixit filios tuos in te, qui posuit fines tuos pacem, et cetera. audiamus ipsum quoque rerum omnium conditorem in euangeliis suis, sacrosancto sermone cuius esse memorarit hanc urbem: dico, inquit, uobis non iurare omnino neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierusalem, quia ciuitas magni regis est. tamquam si diceret mea, quod apertius dissimulauit exprimere ut humilitate sermonis culmen suae panderet maiestatis. ita enim cum doceret, am-10 monuit dicens: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. hic est ubi regia fuluis aula tholis inradiat, ubi petens accipit, quaerens inuenit, pulsanti mox panditur.","prev":{"citation":"Opus Paschale 1.23-26","label":"1.23 to 1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.23"},"next":{"citation":"Opus Paschale 1.28","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/1.28"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}