{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 2.12","citation":"Sedulius, Opus Paschale 2.12","ref":"2.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.12.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":249,"text":"Nec post longam temporum moram (quaenam potest esse temporibus, quae uolucri cursu fugacia nondum ueniunt, iam recedunt) ut euangelista significat, ipse Iesus erat quasi annorum triginta, ut putabatur filius Ioseph. praeclare nimis utrumque uerbum quasi et putabatur diuinitati seruauit; sicut enim quasi triginta uidebatur annorum, cum sit aeternus, ita Ioseph filius putabatur, cum sit ex uirgine procreatus. tunc Iordanis ad fluenta baptizandus accessit expetens quod uenerat ut donaret, abluendus qui uenerat abluere. hunc Iohannes Baptista conspiciens, quem matris in utero senserat, dum lateret iam Christi conscius adfuturi, prophetiae munus exercens, licet loqui non posset, tamquam muti patris a silentio temporali descendens, proclamare coepit et dicere: ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. cum dicit tollit, ostendit eum non habere quod tollit, quod quidem tulit non ut ipse gereret sed ut ipse deperderet. sicut tenebris nocturnae caecitatis ortum radiantis diei subito uidemus infundi, nec tamen caliginis tactu, quam decutit, splendoris sui gratiam lux amittit, ita Dominus Iesus Christus, humani generis delicta suscipiens non tenuit, sed fugauit. nam ut ignis metalla sordium consumptione clarificat, ita nos ab originali contagione sua bonus opifex flamma mundauit tunc inmaculatus aquas ingressus in se nostram lauauit iuluuiem nihil habens proprium quod lauaret. ipsos denique latices sacri corporis maiestate purificans beauit gurgitis famam, honorem Dominici baptismatis consecutam. senserunt tremendam deitatis undae praesentiam, pontus recessit a litore, fluuius remeauit in fontem. de quibus propheta cantitans haec designat: mare uidit et fugit, Iordanis conuersus est retrorsum. quid est, mare, quia fugisti, et tu, Iordanis, quia conuersus es retrorsum?","prev":{"citation":"Opus Paschale 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.11"},"next":{"citation":"Opus Paschale 2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.13"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}