{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 2.17.52-64","citation":"Sedulius, Opus Paschale 2.17.52-64","ref":"2.17.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.52.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":294,"text":"nam et nos tam delictorum crebra praesumptio, quam pecuniariae quantitatis inhonesta tractatio plurimis ostendit apud Deum nexibus inuolutos. quisquis enim, prout facultas uirium ponderatur, egenti fuerit inhumanus, Deo quae sua sunt infitiatus abiurat, cuius pietas infinita miserorum sic tuetur angustias, ut quicquid pauperi dispensatio benigna largitur sibi profecisse testetur. in uotis etiam quae promittimus, diuina beneficia consecuti debitores existimus, donec ea fideli mente soluamus. haec igitur, quae de pecuniariis dicta sunt debitis, etiam de ceteris peccatorum generibus ac diuersis, quibus aeterno iudicio tenemur obstricti, sentire nos conuenit scientes, ob hoc aerariam similitudinem flagitiis comparatam, quoniam radix omnium malorum est auaritia, sine cuius semine uitioso nulla propemodum scelera generantur in mundo. hic homicidium perpetrat, ut innocenti quod affectauit eripiat, alter praemio sollicitatus accepto mendacis testimonii fit iurator. nonnullos ad lenocinium adulterini commercii coetus foedae redemptionis inpellit alii furto se maculant, alii depositum negant. sunt istis et plura similia, quibus amica semper fames auri conmilitat. nullum tamen facile crimen admittitur, cui pecuniae ministerium minime suffragatur. igitur diuinae pietatis munus indepti et inpunitatem caelestis indulgentiae consecuti, quod accepimus inuicem non negemus, ne maioribus absoluti, cum parua non resoluimus, maximis iterum uinculis inplicemur, moxque Dominus ille misericors donator, debiti non exactor, qui talentorum nobis decem milia relaxauit, si propter denarios centum senserit nos strangulare conseruum, saeuis tradi tortoribus cuncta iubeat exigendo, inque carceralem detrusi custodiam penitus egredi non sinamur, donec luamus uniuersa usque ad modum ultimi quadrantis amissa. ET NE NOS INDVCAS IN TEMPTATIONEM. non quod Dominus, qui lucis uia, pacis est semita, in laqueos quemquam temptationis inducat, sed abhorrens diuinis monitis non parentes, cum eos deserit, introire permittit. omnes enim, qui lubrica . sectantes mundi contagia, retibus deliciosis inclusi, luxus blandae perditionis affectant, a Domino, qui purae uirtutis amator est, derelicti pergunt ingredi, qua se temptatio uoluptuosa pertraxerit.","prev":{"citation":"Opus Paschale 2.17.40-51","label":"2.17.40 to 2.17.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.40"},"next":{"citation":"Opus Paschale 2.17.65-73","label":"2.17.65 to 2.17.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/2.17.65"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}