{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 3.14","citation":"Sedulius, Opus Paschale 3.14","ref":"3.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.14.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":247,"text":"Nec cunciatns duodecim quoque discipulis tantundem tradere potestatis iubet eos omnia posse perficere, quae uideant. se fecisse, totisque uirtutibus opulentos mittit ad' ouium indaginem perditarum, domus scilicet Israhel, quia necdum per omnes iugiter gentes huius nominis disperserat dignitatem. euntes ergo, sic ammonet inter alia quae iubebat, praedicate dicentes: quia adpropinquauit regnum caelo-rum. infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia eicite; gratis accepistis, gratis date. tamquam si diceret pastorali Dominus cura sollicitus: ego nobis operariis utpote sollertibus commendo cautius greges bonus pastor existens, pro quorum uictuali solacio proprii iuris agros impertio: nullus itaque meis agnis et ouibus uendat pascua meae potestati subiecta. quod ideo prius apostolicae tradidit disciplinae, ut ab eorum dehinc magisterio propagata in posteros deflueret sequentis aeui doctrina sicut ex uno paradisi fonte quattuor leguntur amnes erumpere, de quorum tractibus deriuata per totius mundi limitem flumina uagantur innumera. quisquis itaque deitatis opus exercet, quod non proprium gerit, sed spiritali dignus traditione suscepit, puri muneris gratiam consecutus, puri muneris gratiae sit deuotus, ut dispensator potius quam uideatur esse mercator et cantico Dauiticae iucunditatis impleto spem sibi uitae sic pronuntiet adfuturae: quia non cognoui negotiationem, introibo in potentiam Domini. nullus namque sine Domini largitate potest habere quod ministret aut unde dona distribuat, si non acceperit quae dependat. Paulum audiamus apostolum similiter haec dicentem: sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. hinc iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur. et iterum monet idem doctor et dicit: quid autem habes quod non accepisti? quod-","prev":{"citation":"Opus Paschale 3.13","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.13"},"next":{"citation":"Opus Paschale 3.15","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.15"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}