{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 3.24","citation":"Sedulius, Opus Paschale 3.24","ref":"3.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.24.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":243,"text":"Quamuis autem humani corporis Christus a maternae generationis occasu membra uideretur ferre mortalia, latere tamen Deus esse non potuit, quia nec ciuitas in capite montis absconditur constituta, nec ardens cauo ponitur lucerna sub modio, sed altius eleuata uiuacis flammae substantia lumen omnibus administrat. tribus namque discipulis secum testibus in excelsa montis abductis speciem suae gloriae transfiguratus ostendit et uelut igneus solis radiauit aspectus, niuis candorem uestibus imitatus. cur uero diuinae maiestatis splendidissimam claritatem, quam nullius aspectus potest acies intueri, solis et niuium figurae uisibili prudentissimus euangelista contulerit, ratio manifestior edocebit. nihil est in hoc mundo siquidem sole clarius, niue candidius, et ob hoc illud specimen summae diuinitati ratus est conferendum, quia nihil ultra mortalibus oculis probatur esse concessum. in tantum namque Domini fulgor ille praecipuus et solem superabat et niues, ut solem quidem niuesque conspicere facile cuilibet obtutus subpeditet, Christum uero propriae lucis claritate fulgentem cum nequirent apostoli cernere, pronis in terram uultibus concidissent. s o sublimium meritorum grande fastigium, quibus data sunt haec in mundo cognoscere, quae mundus non merebatur aduertere! quid quod et Heliam nihilominus ac Moysen corporalibus ignotos aspectibus oculis interioribus cognouerunt, at maioris fidei ueritas innotescens ilium a et ωιd 'est initium esse finemque monstraret ? ad quem tales prophetae uisi sunt conuenisse, quorum alter adhuc uiuaci senio perfruatur, alterius finalis luminis metam nullus humanae sortis cursus excedat, sidereique sermonis oraculo caelitus prorogato, cum dicit: hic est Filius meus dilectus, in quo bene conplacui, uerbo docuit Christum uox paterna progenitum.","prev":{"citation":"Opus Paschale 3.23","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.23"},"next":{"citation":"Opus Paschale 3.25","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/3.25"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}