{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 4.14","citation":"Sedulius, Opus Paschale 4.14","ref":"4.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.14.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":193,"text":"Tunc ne copiosae messis germen nberrimum rari cnltoris opera deficiente langueret, alios quoque duos et septuaginta discipulos mente simplices, puritate fulgentes, qui numero meritoque conspicui libra digni sint aurea nuncupari, uelut insontes agnos et mites ad asperas hominum mentes quasi lupos inter iubet ire raptores. talibus eos uerbis hortatur, et alloquens: ite, ecce ego mitto uos, sicut agnos inter lupos. rursusque reuersis alacribus, quod eis etiam daemones subiacerent, dixit haec ammonens: ecce do uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici, et nihil uobis nocebunt. uerum tamen nolite gaudere, quia spi-ritus uobis subiecti sunt. gaudete autem, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelo. haec est enim regula diuini iudicii uitam factis anteferre, non facta uitae praeponere. nam si meritum sancti cessauerit instituti, nihil habent momenti miracula, quae probantur et a malignis frequenter ostensa, quibus ille secretorum testis et arbiter gestorum se in retributione dicturum euangelicis ita praedixit eloquiis: non noui uos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. tales sub Aegyptia quondam Pharaonis aderant tyrannide duo sceleratae societatis artifices, qui Memphiticis uanitatibus confidentes Moysi caelestia nitebantur aemulari miracula, dolisque magicis fabricatas humanis nisibus aemularum opponebant imagines et figuras.","prev":{"citation":"Opus Paschale 4.13","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.13"},"next":{"citation":"Opus Paschale 4.15","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/4.15"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}