{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 5.11","citation":"Sedulius, Opus Paschale 5.11","ref":"5.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.11.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":261,"text":"Cum uero Dominus ante tribunal praesidis staret intrepidus, ut agnus mitis productus ad iugulum, nihil dignum morte repperiens, quod ei populus accusator obiceret, regem se dixisse, qui manifesto rex aderat, studio seditionis exclamant. nec mirari quispiam debet si plebs, amica fallaciae, ueritatem protraxit in crimen imperiumque sidereum et diuinam rennuit potestatem, quae Creatoris ingrata suffragiis lucos olim coluit, idolis obsecuta seruiuit. una quippe dementia parque uidetur insania Baal praeposuisse tunc Domino, Barabban praeposuisse nunc Christo, dumque pius occiditur impiusque seruatur, iustitiae mutauit uiam errans in utroque sententia: auctor mortis deputatus ut uiueret, auctor uitae deputatus ut obiret. ex hoc igitur cuncti, qui hactenus manetis infidi, Christum pro mundi salute passum fuisse iam credite, qui flagris terga sulcatus, obprobriis lacessitus, poenas omnes amplectitur, ne perire suis meritis dignus uel latro sustineret exitium. Heu quam triste falcis acumen est, quae messem Iudaicae posteritatis abscidit! nam qui necem Domini postulantes in se suosque filios eius sanguinem professi sunt permanere, dicentes furialiter et clamantes: sanguis huius super nos et super filios nostros, omnem fractam sui germinis damnauerunt, donec ab eis haec macula illius aqua spiritaliter abluatur, cuius in eis cruor letaliter dominatur adspersus. heu nequitia tui, Pilate, facinoris, quam patrasti! qui tot in uno iudicio uel potius praeiudicio crimina commisisti, quae si prouida sanandus mente cognosceres, non solas manus abluere, sed totum iugiter corpus sacro debueras aquae spiritalis lauacro 'perfundere. iustum iniuste diuerberas, regem praeses examinas, Deo te praeponere mortalis homo non trepidas. igitur luendi supplicii iam teneris in uinculis, quia numerosa per uulnera cruci Dominum creaturae configis, Caesaremque magis offendere quam Caesaris metuis conditorem.","prev":{"citation":"Opus Paschale 5.10","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.10"},"next":{"citation":"Opus Paschale 5.12","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.12"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}