{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opus Paschale 5.8","citation":"Sedulius, Opus Paschale 5.8","ref":"5.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.8.md","author":{"name":"Sedulius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius"},"work":{"title":"Opus Paschale","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0252.stoa008"},"verse":false,"words":301,"text":"At senior, cni ueritatis auctor cuncta praedixerat, quia manere nequibat infectum quod Christus signauerat adfuturum, usque in aedem principis sacerdotum Domini uestigia subsecutus, quod ex eius esset etiam ipse discipulis ter est agnitus, ter negauit. et gallus, diei nuntius, cantauit impletoque diuinae sanctionis oraculo pristini quoque sensus reuersi sunt Petro, qui memoriam culpae recolligens obliuionis in se castigauit errorem; gemituque continuo prosequente peccata fugiunt, delicta discedunt et lacrimarum imbres effusi dulcem ueniam fletibus amarissimis contulerunt. apostolicis igitur eruditi debemus exemplis uim poenitentiae meritumque dinoscere, ut talibus remediis adnitentes ab animarum fatigatione nostrarum mortiferos mereamur morbos excludere. si enim noxiis cogitationum uenenis aut actuum uel etiam contagiis fuerimus turpium sauciati sermonum, ad saluberrimam poenitentiae mox nitamur confugere medicinam, quatenus dolentes ex culpa non doleamus ex poena, lacrimantes ex uulnere non lacrimemus ex morte. nec tamen poenitentiam futuris paremus erroribus, sed praeteritis adhibeamus admissis. sub indulgentiae namque' fiducia delinquentes difficile ueniam consecuntur optabilem, quam sibi plerique praesumptam securitate pollicentur, ut peccent. nam et Dauid propheta mirabilis dum indulgentiam praeteriti postularet erroris, ut hanc facilius impetraret, per ignorantiam se deliquisse tali prece signauit: delicta iuuentutis et ignorantiae ne memineris, Domine. quid ergo, quaecumque flagitia iuuenalis aetas admiserit in senectutem debent relaxanda seruari? absit ut in nobis uitia permaneant et senescant. sed cum diuina clementia patienti longanimitate mitissima iudicii suspenderit ultionem, nullae nos ex istis indutiis spes impunitatis obtundat; sed tamquam famuli diutius fugitiui sero saltim nostrum reuertamur ad Dominum, ab ipso uel senes lubricae iuuentutis ueniam postulantes, quamuis conueniat unumquemque peccantem confestim, cum adhuc est culpa recentior, poenitentiae ferramentis eius ulcus abscidere, ne serpentis morbi primitiae uelut radices amari germinis altius neglegentis agricolae remissione submersae, nullo ualeant euelli penitus iam labore. idem denique propheta, ne pro iuuenalibus delictis ut neglegens uideretur serius supplicare, addidit ignorantiam, quo apud pium iudicem facilius sibi relaxari meruisset errorem.","prev":{"citation":"Opus Paschale 5.7","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.7"},"next":{"citation":"Opus Paschale 5.9","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sedulius/opus-paschale/5.9"},"credit":{"text":"Sedulius, Opus Paschale, ed. Johann Huemer. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0252/stoa008/stoa0252.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}