{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"[Proverbs] 1.1.27-52","citation":"Seneca the Younger, [Proverbs] 1.1.27-52","ref":"1.1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.27.md","author":{"name":"Seneca the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger"},"work":{"title":"[Proverbs]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"27. Solitudinem quaerit, qui vult cum innocentibus vivere.\n28. Optimus (ergo) animus pulcherrimus dei cultus est.\n29. Abstinebis alieno sanguine, abstinebis alieno matrimonio.\n30. Praestabis parentibus pietatem, cognatis indulgentiam, amicis fidem, omnibus aequitatem.\n31. Devitabis crudelitatem et ministram crudelitatis iram.\n32. Non vives aliter in foro, aliter in solitudine.\n33. Nihil potes quod negaturus fuisti; nihil negabis quod petiturus fuisti.\n34. Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.\n35. Hoc habet omnis adfectus, ut in quod ipse insanit, in idem etiam ceteros putet furere.\n36. Maximum in eo vitium est, qui non melioribus vult placere, sed pluribus.\n37. Si vis omnibus esse notus, prius effice ut neminem noveris.\n38. Bonum est non laudari, sed esse laudabilem.\n39. Morieris: stultum est timere, quod vitare non possis.\n40. Male de te opinantur hominess sed mali. Malis displicere est laudari.\n41. Male de te loquuntur homines: bene enim loqui nesciunt. Faciunt non quod mereor ego, sed quod solent ipsi.\n42. Homines de te male loquuntur: si merito, quod loquuntur non molestum est, sed quod non mentiuntur; sin immerito, innocentia mea nunc maxime gaudeo. Apparet enim illos obiecturos vera, si possent.\n43. Non eris in patria: patria est ubicumque bene est. Illud enim, per quod bene est, non in loco, sed in homine est.\n44. Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.\n45. Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.\n46. Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.\n47. Quid est beneficium dare? deum imitari.\n48. Honestius est cum iudicaveris amare, quam cum amaveris iudicare.\n49. Dissensio ab alio incipiat, a te autem reconciliatio.\n50. Succurre paupertati amicorum, immo succurre cuiusvis.\n51. Amicos secundae res optime parant, adversae autem certissime probant.\n52. Peiora sunt tecta odia quam aperta. Itaque te minus loquax inimicus offendit quam tacitus: huius enim ira se denudat, illius quaerit ad nocendum occasionem.","prev":{"citation":"[Proverbs] 1.1.1-26","label":"[Proverbs], lines 1.1.1-1.1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.1"},"next":{"citation":"[Proverbs] 1.1.53-90","label":"[Proverbs], lines 1.1.53-1.1.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.53"},"credit":{"text":"Seneca, [Proverbs]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/sen.html","quality":"proofread"}}