{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"[Proverbs] 1.1.53-90","citation":"Seneca the Younger, [Proverbs] 1.1.53-90","ref":"1.1.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.53.md","author":{"name":"Seneca the Younger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger"},"work":{"title":"[Proverbs]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"53. Mira ratio est, quae non vult praedicari, quod gaudet intellegi.\n54. Agnosci amat, qui quod agit ostendit.\n55. Eleemosyna non tam accipientibus prodest quam dantibus;\n56. (et) spes praemii solacium fit laboris.\n57. Quae est maxima egestas? avaritia.\n58. Pecuniae imperare oportet, non servire,\n59. Nullum magis conscium peccatorum tuorum timueris quam temet ipsum; alios enim potes effugere, te numquam.\n60. Quis est pauper? Qui sibi (dives) videtur.\n61. Qui a multis timetur, multos timet.\n62. lnfelicitatem erige, felicitatem submitte.\n63. Felicitas infelici innocentia est.\n64. Nequitia ipsa est poena sui.\n65. Mala conscientia saepe tuta est, secura numquam.\n66. Libidinis initia continebis, si exitum cogitaveris.\n67. Beneficii accepti numquam oportet oblivisci, dati protinus.\n68. lnhonesta victoria est suos vincere.\n69. Satis est poenaram potuisse puniri.\n70. 71. Inimicitias tarde suscipe, moderate exerce, fideliter depone.\n72. 73. Imago animi sermo est: qualis vita, talis oratio.\n74. Magna res est vocis et silentii temperamentum.\n75. Qui aequo animo malis immisectur, malus est.\n76. Neminem cito laudaveris, neminem cito accusaveris: semper puta te corm diis testimonium dicere.\n77. Vitium est omnia credere, vitium est nihil credere.\n78. Utendum est divitiis, non abutendum.\n78a. Sic vive, ut nec a superioribus contemnaris, nec ab inferioribus timearis.\n79. Nullum putaveris locum sine teste.\n80. Excusationem vitiis suis quaerere est omnia deo delegare.\n80a.Datam vitam quotienscumque dubitaveris, an sit eripienda, **, quoniam data eripi potest, erepta reddi non potest.\n81. Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit.\n82. Est difficillimum se ipsum vincere.\n83. Inique irascitur, qui suis irascitur sine dolore.\n84. Amare sic incipe, tamquam non liceat tibi desinere.\n85. Magnarum rerum etiamsi successus non adfuerit, honestus est ipse conatus.\n86. Nobilitas animi generositas sensus.\n87. Nobilitas hominis generosus animus.\n88. Honestior est, qui senectutem ad otium retulit, quam qui in senectutem venit et tunc incipiat laborare.\n89. Turpe spectaculuin praebet aeger animus.\n90. Numquam tristis facies sit tibi in commodo alterius.","prev":{"citation":"[Proverbs] 1.1.27-52","label":"[Proverbs], lines 1.1.27-1.1.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.27"},"next":{"citation":"[Proverbs] 1.1.91-120","label":"[Proverbs], lines 1.1.91-1.1.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/seneca-the-younger/proverbs/1.1.91"},"credit":{"text":"Seneca, [Proverbs]. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/sen.html","quality":"proofread"}}