{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber medicinalis 233-277","citation":"Serenus, Liber medicinalis 233-277","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/serenus/liber-medicinalis/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/233.md","author":{"name":"Serenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus"},"work":{"title":"Liber medicinalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"Lentiscus myrtusque emendant oris odorem.\nQuod uero assumpsit nomen de dente fricando,\nCeruino ex cornu cinis est, aut ungula porcae\nTorrida, uel cinis ex ouis, sed non sine uino,\nMuricis aut tosti uel bulbi exstincta fauilla.\nAmbitiosa putas? sunt ista salubria cunctis.\nExesos autem dentes si forte quereris,\nVre fimum muris, patulis et hiatibus adde;\nVel cinerem dentis ceruini exstinguere aceto\nConuenit atque cauis immittere partibus apte.\nProdest et puluis lumbrici corpore tosto.\nOra ambusta cibo sanabis lacte canino.\nSaepe etiam gelida gingiuas collue lympha,\nDentibus ut firmum possis seruare uigorem.\nSi uero infandum proserpit ad intima uulnus,\nPermisceto salem parili cum pondere turis:\nHinc tractato locum: miram experiere medelam.\nAut tu sume pilam, quae caudis haeret ouinis:\nHaec siccata dabit molles et fracta farinas,\nHuius et attritu taetrum mulcebitur ulcus.\nAegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri\nVis subiit uel cum uentis agitabilis aer\nVertitur atque ipsas flatus grauis inficit undas\nVel rabidus clamor, fracto cum forte sonore\nPlenum radit iter. sic est Hortensius olim\nAbsumptus; causis etenim confectus agendis\nObticuit cum uox domino uiuente periret\nEt nondum exstincti moreretur lingua diserti.\nErgo omni studio quaeres inhibere dolorem.\nSimplicibus lymphis confunditur aerium mel,\nAdditur excussus niuea similagine furfur:\nDecocta haec clauso simul exercentur in ore.\nPraeterea fauces extrinsecus unguere prodest\nVrsino et tauri seuo cerisque remissis,\nOmnia quae geminis aequabis lancibus ante.\nDisce etiam miram ex humili medicamine curam.\nAttiaco melli iunges agreste papauer\nDecoctumque simul mandes mansumque uorabis.\nCrinitae porri radices quinque coquantur,\nHinc aqua non feruens uoluatur fauce sonora\nNec tamen in stomachum descendat gutta patentem.\nSi uero afflictam languor deiecerit uuam,\nTunc horas aliquot pronus recubare memento;\nAut illam puluis tosti releuabit anethi\nAut cinis ex coclea uel torrida brassica flammis.","prev":{"citation":"Liber medicinalis 188-232","label":"Lines 188-232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/serenus/liber-medicinalis/188"},"next":{"citation":"Liber medicinalis 278-321","label":"Lines 278-321","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/serenus/liber-medicinalis/278"},"credit":{"text":"Serenus, Liber medicinalis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SER%7Cmedi%7C001","quality":"proofread"}}