{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber medicinalis 454-497","citation":"Serenus, Liber medicinalis 454-497","ref":"454","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/serenus/liber-medicinalis/454","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/454.md","author":{"name":"Serenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus"},"work":{"title":"Liber medicinalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Aut caput asparagi cum uino sume uetusto\nSeu mauis appone: modus conducit uterque.\nAut adipe immixtum lumbis inductio sulphur.\nSaepe chelidoniam cum suco Palladis addes\nFarraque quae tremulis prosunt sudantia flammis.\nFertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus:\nPinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti.\nAut tres ex uino cocleas feruescere coges\nCumque suis domibus franges; piperis quoque grana\nTer quina adicies potuque iuuaberis illo.\nFurfur item parca fuerit cum feruidus unda,\nPost oleo madidus saccis immittitur aptis,\nQuos uix passuris urentes addito membris.\nProdest ceruinae uiolens natura medullae,\nNec nocuit ciceris cocti potasse liquorem;\nAut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis\nContere tumque simul cum mastice confer anethum\nQuodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est:\nHis continge locum: deus haec mihi certa probauit.\nSi dolor insanus tota desaeuit in aluo,\nHeminis tribus in lympha<e> ualidam coque rutam\nAtque apium, donec duplex pars desit aquarum:\nPotus erit medicus non detractante palato.\nPraeterea niuei sterilis testa uritur oui;\nQuae postquam in taetram fuerit conuersa fauillam,\nEx calidis potatur aquis et pota medetur.\nNec non iungenda est utero noua uirga myricae:\nInlaesa haec ferro terraque intacta geratur.\nAut medio uentris prodest aspargere terram,\nQuam signauerunt uestigia pressa rotarum.\nProderit et puluis facili sub cardine raptus.\nQuin etiam ex lymphis tritum potare cuminum\nConueniet, quod iam nobis documenta probarunt.\nMenta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores.\nCoeliacos autem recreabis pane salubri,\nQuem madido farre efficies ac mollibus ouis,\nQuorum testa fero prius euanescat aceto.\nRefert et teretes bulbos mollire terendo\nCumque his Lenaei durum potare fluentum.\nCorrupti iecoris uitio uel splenis acerbus\nCrescit hydrops aut cum siccatae febre medullae\nAtque auidae fauces gelidum traxere liquorem.\nTum lympha interius uitio gliscente tumescit\nSecernens miseram proprio de uiscere pellem.","prev":{"citation":"Liber medicinalis 410-453","label":"Lines 410-453","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/serenus/liber-medicinalis/410"},"next":{"citation":"Liber medicinalis 498-543","label":"Lines 498-543","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/serenus/liber-medicinalis/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/serenus/liber-medicinalis/498"},"credit":{"text":"Serenus, Liber medicinalis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SER%7Cmedi%7C001","quality":"proofread"}}