{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De succino. s. l 51","citation":"Severin Göbel, De succino. s. l 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/51.md","author":{"name":"Severin Göbel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel"},"work":{"title":"De succino. s. l","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"duo nempe sunt meatus sibi coniuncti, ad quorum latera qui ad dexteram est, aquam mittit paulatim manantem: alterqui ad sinistrum latus est, guttatim oleum diffundit, &c. Oleum hoc paulatim destillans, pondus triginta vnciarum, quod bocalis mensuram aequat, non excedit in die, aestate sesquibocale, vbi mons Solis feruore incaluit: hyeme dimidium bocale. Aqua quae cum oleo destillat, clara est & lympida, aliquantulum salsa: cuius salsedo multo remissior esse comperitur quàm eius quae in Laxissa Troadis thermis degustatur. Oleum hoc nusquam per sese visum est emanasse, sed superficiei aquae innatat. Illud collecturi aquam scopis quatiunt, oleumque in quendam angulum cogunt, tuncque conchis, vel cucurbitis vel situlis alijsque vasculis excipiunt, si copiosum: sin paucum, alis anserum, linteolis, alijsque rebus quibus facilè adhaerescit. Caeterùm sicuti hoc rufum petroleum, vel quod lutei coloris est in aqua, ex sale vsto mixta, maceratum, agitatum & concussum albescit, & la cteo colore imbuitur: Ita verisimile est puriorem & tenuiorem olei vel bi tuminis partem non tantum salsedine maris sordes exterentis ablui, macerari & attenuari, sed etiam dealbari: & hac eadem ratione condensatum quoque Succinum cuiuscunque coloris fuerit, in candidum posse conuerti, si diutius modò in mari commoretur, qua mora ipsius materia exactissimam adipiscatur coctionem. Candidum enim succinum esse ve tustissimum probant, tum friabilitas, tum leuitas, quae raritatem partium à salsedine maris exesarum comitatur. nam quo candidius est, eo quoque so Iet esse magis leue & friabile. Nec aliam ob causam hoc genus Succini inuentu est rarissimum, quàm quod in mari non satis iustam moram trahit ad perfectionem coctionis sufficientem.","prev":{"citation":"De succino. s. l 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/50"},"next":{"citation":"De succino. s. l 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/54"},"credit":{"text":"Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino","quality":"ocr"}}