{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistola de Judaeis 1.3","citation":"Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.3.md","author":{"name":"Severus Majoricensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis"},"work":{"title":"Epistola de Judaeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Cum Dei opera revelari et confiteri honorificum esse, Raphael archangelus moneat (Tob. xii) profecto silere vel celare opera Christi periculosum est: in quibus tamen annumerandis major est gratia, si communi et simplici sermone referantur. Celatur enim quodammodo speciosissima pulchriludo virtutis, si abundantiori eloquio circumdata fuerit atque fucata. Quapropter ego quoque magnalia, quae apud nos Christus operatus est, non composito, sed veridico sermone referre aggredior. Insula Minorica, una ex Balearibus insulis est. quarum nomen cunctis populis, saecularium quoque auctorum litteris, pervulgatum est. Haec inter Mauritaniam Caesariensem et Hispaniam medio propemodum aequoris spatio sita, angustis admodum terminis clauditur, longitudinem triginta, latitudinem vero tria millia passuum habens. Quae nunc idcirco commemoravi, ut agnosci possit, contemptibilia mundi a Domino non solum in hominibus, sed etiam in locis eligi (I Cor. i). In hac itaque insula, quae omnium terrarum, parvitate, ariditate, asperitate, postrema est, duo parva oppida, quibus a Pernis indita nomina e regione fundata sunt: Jammona ad Occasum, Magona ad Orientem spectat. In his mibi omnium mortalium ultimo nuper sacerdotalis officii pondus impositum est. Sed Jammona antiquum a Deo munus etiam nunc retinet, ut Judaei habitare in ea nequaquam possint. Multos siquidem id temere audentes, aut aegritudine praeventos, aut repulsos, aut morte subitanea exstinctos, aut etiam fulmine trucidatos tradit vetustas: adeo ut celebris hujus rei fana ipsis quoque Judaeis, ne id ultra temere audeant, metum fecerit. Nec boc fide indiguum ducimus, cum etiam lupos vulpesque et omnia noxia animalia decise videamus: cum carum quae ad vescendum bonae sunt, ferarum copia magna sit. Illud etiam magis mirum est, quod colubri et scorpiones sunt quamplurimi, sed amiserunt omnino nocendi violentiam. Cum igitur Jammonam nullus Judaeorum, qui lupis ac vulpibus feritate atque nequitia merito comparantur, ne hospitii quidem jure accedere audeat: Magona tantum veluti colubris et scorpionibus (ut tradebatur) fervebat, ut quotidie ab his Christi Ecclesia morderetur. Sed antiquum illud beneficium carnale, nuper nobis spirituale renovatum est; ut illa (sicut scriptum est Luc. iii ) generatio viperarum, quae venenatis actibus saeviebat; subito divina virute compulsa, mortiferum illud virus Incredulitatis abjecerit.","prev":{"citation":"Epistola de Judaeis 1.1-2","label":"1.1 to 1.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.1"},"next":{"citation":"Epistola de Judaeis 1.4","label":"Severi Episcopi Epistola De Judaeis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-majoricensis/epistola-de-judaeis/1.4"},"credit":{"text":"Severus Majoricensis, Epistola de Judaeis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp369/tmp369/tmp369.tmp369.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}