{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogi 1.19","citation":"Severus, Dialogi 1.19","ref":"1.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.19.md","author":{"name":"Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius"},"work":{"title":"Dialogi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa003"},"verse":false,"words":178,"text":"In eodem autem monasterio factum id, quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. quidam itidem ad eundem abbatem recipiendus aduenerat. cum prima ei lex oboedientiae poneretur ac perpetem polliceretur ad omnia uel extrema patientiam, casu abbas storacinam uirgam iam pridem aridam manu gerebat. hanc solo figit adque illi aduenae id operis inponit, ut tamdiu uirgulae aquam inriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente uiresceret. subiectus aduena durae legis imperio aquam propriis umeris cotidie, conuehebat, quae a Nilo flumine per duo fere milia petebatur. iamque emenso anni spatio labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat: tamen oboedientiae uirtus in labore durabat. sequens quoque annus uanum laborem iam affecti fratris eludit. tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, uirga floruit. ego ipsam ex illa uirgula arbusculam uidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis uirentibus quasi in testimonium manens, quantum oboedientia meruerit et quantum fides possit, ostendit. sed me dies ante deficiet, quam diuersa miracula, quae mihi de sanctorum uirtutibus sunt conperta, consummem.","prev":{"citation":"Dialogi 1.18","label":"Dialog 1, Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.18"},"next":{"citation":"Dialogi 1.20","label":"Dialog 1, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.20"},"credit":{"text":"Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}