{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogi 1.27","citation":"Severus, Dialogi 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.27.md","author":{"name":"Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius"},"work":{"title":"Dialogi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa003"},"verse":false,"words":224,"text":"Ego plane, inquit Gallus, licet inpar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano oboedientiae cogor exemplis, ut munus istud, quod inponitis, non recusem. sed dum cogito me hominem Gallum inter Aquitanos uerba facturum, uereor ne offendat uestras nimium urbanas aures sermo rusticior. audietis me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno loquentem. nam si mihi tribuistis Martini me esse discipulum, illud etiam concedite, ut mihi liceat exemplo illius inanes sermonum faleras et uerborum ornamenta contemnere. Tu uero, inquiit Postumianus, uel Celtice aut, si mauis, Gallice loquerei dummodo Martinum loquaris. ego autem credo, quia, etiams mutus esses, non defutura tibi uerba, quibus Martinum facundo ore loquereris, sicut Zachariae in Iohannis nomine lingua resoluta est. ceterum cum sis scholasticus, hoc ipsum quasi scholasticus artificiose facis, ut excuses inperitiam, quia exuberas eloquentia. sed neque monachum tam astutum neque Gallum decet esse tam callidum. uerum adgredere potius et quod te manet explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus, et iam solis occidui umbra prolixior monet, non multum diei uicina nocte superesse. Deinde cum paululum omnes conticuissemus, Gallus ita coepit: cauendum mihi inprimis esse arbitror, ne ea de Martini uirtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius iste memorauit. unde prima illius inter militandum gesta praetereo, neque ea adtingam, quae laicus egit ac monachus: nec uero audita ab aliis quam quae uidi ipse dicturus sum.","prev":{"citation":"Dialogi 1.26.8","label":"Dialog 1, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.26.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.26.8"},"next":{"citation":"Dialogi 2.1.1-8","label":"2.1.1 to 2.1.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/2.1.1"},"credit":{"text":"Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}