{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogi 1.4","citation":"Severus, Dialogi 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.4.md","author":{"name":"Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius"},"work":{"title":"Dialogi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa003"},"verse":false,"words":247,"text":"Ergo ad tugurium illud, quod eminus conspexeram, pertendi: ibi inuenio senem in ueste pellicia. molam manu uertentem. consalutatos accepit nos benigne. eiectos nos in illud litus exponimus, et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram, ut sit mos humani Ingenii, naturam locorum cultumque habitantium uoluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani. tum uero ille flens prae gaudio ad genua nostra prouoluitur: iterum nos ac saepius exosculatus inuitat ad orationem: deinde expositis in terra ueruecum pellibus facit nos discumbere. adponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit, quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum: quid, inquam, Galle, placetne prandium fasciculus herbarum et panis dimidius uiris quinque? tum ille, sicut est uerecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accipit: facis, inquit, Sul pici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis quin nos edacitatis fatiges. sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum uiuere: quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam: nam istud dimidium hordeacium timeo uel solus adtingere. sed contentus sit hoc Cyrenensis ille, cui uel necessitas uel natura est esurire, uel postremum isti, quibus, credo, marina iactatio inediam cibi fecerat: nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe testatus sum, Galli sumus. sed pergat hic potius explicare sui Cyrenensis historiam.","prev":{"citation":"Dialogi 1.3","label":"Dialog 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.3"},"next":{"citation":"Dialogi 1.5","label":"Dialog 1, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.5"},"credit":{"text":"Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}