{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogi 1.7.2-6","citation":"Severus, Dialogi 1.7.2-6","ref":"1.7.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.2.md","author":{"name":"Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius"},"work":{"title":"Dialogi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa003"},"verse":false,"words":183,"text":"cum haec adque alia istius modi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta seditio: quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, scaeuo exemplo ad regendam ecelesiae disciplinam praefectus adsumitur, cuius terrore dispersi fratres ac per diuersas oras monachi sunt fugati, ita ut propositis edictis in nulla consistere sede sinerentur. illud me admodum permouebat, quod Hieronymus, uir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur, qui nunc idem praecipue uel omnia illius scripta damnaret. nec uero ausim de quoquam [temere] iudicare, praestantissimi tamen [uiri] et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere. sed tamen siue ille error est, ut ego sentio, siue haeresis, ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animaduersionibus sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione creuisset. istius modi ergo turbatione, cum ueni Alexandriam, fluctuabat. me quidem episcopus illius ciuitatis benigne admodum et melius, quam opinabar, excepit et secum tenere temptauit, sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis feruebat inuidia. nam etsi fortasse uideantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione uiuentem, praesertim ab episcopis, oportuisset adfligi.","prev":{"citation":"Dialogi 1.7.1","label":"Dialog 1, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.1"},"next":{"citation":"Dialogi 1.8","label":"Dialog 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.8"},"credit":{"text":"Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}