{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogi 1.8","citation":"Severus, Dialogi 1.8","ref":"1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.8.md","author":{"name":"Severus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius"},"work":{"title":"Dialogi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa003"},"verse":false,"words":216,"text":"Igitur inde digressus Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex milibus separatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest. ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam paroechia est episcopi, qui Hierosolymam tenet. mihi iam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione conpertus facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer. uir enim praeter fidei meritum dotemque uirtutum non solum Latinis adque Graecis, sed et Hebraeis litteris ita institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat conparare. miror autem, si non et uobis per multa quae scripsit opera conpertus est, cum per totum orbem legatur. Nobis uero, Gallus inquit, nimium nimiumque conpertus est. nam ante hoc quinquennium quendam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum ab eo uehementissime uexatur et carpitur. unde interdum Belgicus noster ualde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad uomitum solere satiari. ego autem illi uiro ignosco, adque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse. nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura. Tum ego, scolastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam: sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum uitium damnat in monachis? Immo uero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue auaritiam nec minus uanitatem insectatus est. multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit: uere fatebor, pinxisse mihi uidetur uitia multorum.","prev":{"citation":"Dialogi 1.7.2-6","label":"1.7.2 to 1.7.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.7.2"},"next":{"citation":"Dialogi 1.9.1-4","label":"1.9.1 to 1.9.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severus-sulpicius/dialogi/1.9.1"},"credit":{"text":"Severus, Sulpicius, Dialogi, ed. Karl Halm. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0270/stoa003/stoa0270.stoa003.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}