{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 2.3.1-53","citation":"Sextus Amarcius, Sermones 2.3.1-53","ref":"2.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.1.md","author":{"name":"Sextus Amarcius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones","urn":null},"verse":true,"words":352,"text":"III. De eo, quod deus humiles diligat\net superbos contempnat.\nEminus alta videt dominantum summus usias,\nQuod parvum atque humile est, prope respicit; ipse rogatus\nQuondam a discipulis, cęli quis maior in aula\nEsset, respondit 'Sese qui mente quadrimum\nExibet, ille etenim non laude levatur inani.'\nParvis acclinis si quando irascitur, uno\nIgnoscit puncto; sie parvi sunt imitandi,\nNon quod eis pepon est cuppa et quod glarea sal est\nQuodque lutum pinsunt equitantque in fuste saligno.\nEximia est virtus popularem spernere laudem.\nHinc est, quod dominus mulcendo nos monet esse\nMites, corde humiles nostris spondens animabus\nTristibus amotis se gaudia leta daturum.\nQuod si blanda dei nostris secludere verba\nAuribus audemus, iam non mulcendo minatur\n'Vergit et ima petit, qui se autumat esse supremum'.\nScissa dei populo vada submersere superbos,\nMilicia Iosephi madefacta est Iamnia cęsa.\nEheu, cur, homo, te sustollis inaniter atque\nUt vesica tumens, cito quę displosa fatiscit?\nNon te titillet reverentia vana, vocatus\nQuisquis es ad tędas, ne, si te in parte locaris\nIniussus prima, meliore superveniente\nAmoveare rubens ineasque novissima merens.\nVivite, mortales, contriti corde nec este\nOre columbę et mente lupi, ceu plurima pars est!\nQuales sunt qui, cum pupilla demere tardant\nTignum de propria, festucam fratris abhorrent\nPendentemque retro clitellam appendere nolunt.\nOmnibus est viciis fastus violentior, ergo\nQui fugat illum a se, pollebit stemate primo:\nQuanto maiorem pugilem pugil alto in Olympo\nCursu vel disco seu cestu sive palestra\nVicerit, ut dignum est, tanto maiora sequentur\nPremia. Qui vere contritus vivit, amicus\nEst domini, at pravis tantum est onus atque superbis.\nQuantum asino modius gravis, asper vitricus orbis.\nUt servanda caro sale non condita putrescit,\nSic et virtutes putere solent, nisi custos\nIsta frequenter eas exasperet, aut vigor artus\nDeficit humanos, cum solis Cancer anhelat\nIgne et pestiferas ruber adfert Sirius idus\nHorrisonaque replent algosas voce paludes\nRanarum strepitus et strident dulcę cicadę\nLucifugęque volant acclini vespere blate,\nNi siccam exhaustus situla grandive cucullo\nFons puteusve gulam corroboret: aut secus omnes\nVirtutes pereunt arentes igne tumoris,\nNi vero de fonte fluens contricio crebra\nAssit et humorem siccis ferat. Hac pietate\nIesus apud Gabaon elementis imperitavit,","prev":{"citation":"Sermones 2.2.85-132","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 2, lines 2.2.85-2.2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.2.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.2.85"},"next":{"citation":"Sermones 2.3.54-95","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 3, lines 2.3.54-2.3.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.54"},"credit":{"text":"Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip","quality":"proofread"}}