{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 2.4.1-46","citation":"Sextus Amarcius, Sermones 2.4.1-46","ref":"2.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.1.md","author":{"name":"Sextus Amarcius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"IV. De statu animę ei excellentia\ncarnis.\nQuisque deo natus non peccat. Quomodo natus?\nNon sicut quidam stulti credunt de anima, quod\nSit natura dei vel portio, nos deus ut sic\nGignere dicatur. Scelus est hoc credere, nam cum\nEternus deus et mutabilitate carens sit,\nPars nequit esse dei, quę delinquendo vacillat,\nNec valet esse deus, quę seve obnoxia penę est.\nDe qua sic Augustinus doctor catus inquit\n'Non anima ex anima generatur, sed deus illam\nInfundit carni formatę, sic microcosmum\nConstituens; sed sive creet tunc, sive crearet,\nSolum nosse reor factorem'. Credo, quod ipsa\nCarni pura datur, data morti subiacet Adę\nNec regnum domini nisi fonte renata videbit;\nScemate corporeo requie penisve videtur.\nA domino per naturam non nascitur ullus.\nSed quisquis vero perfectus pollet amore,\nPatre deo satus est; is non peccat, quia servat\nMandatum maius mandatis omnibus, hoc est\n'Dilige corde deum, tamquam te dilige fratrem'.\nOmnes in Christo fratres sumus, unde tonantem\nPatrem appellamus nostrum communiter omnes.\nHinc nos multa loqui deceat, nisi quod preciosę.\nEnarrans anime. sententia longa salutem\nPaucis accepta est. Pro cura corporis omnis\nDelectat species medicandi discere mille,\nUt tollas ebulus fuget utque agrimonia morbum\nTres collecta dies et decantata caducum,\nPentafilon dissenteriam, centauria febrem.\nHeu rari de anima plus quam de corpore curant!\nUt placeant forma terrenis luxuriosi,\nMembra vaporiferis cogunt albescere termis,\nComere non cessant crines, non ora lavare:\nUt sese regi commendent cuncti regenti,\nFratris amore animam decorare fere piget omnes.\nAt tu, qui domino gratum te reddere mavis,\nReice livorem, fidum qui scindit amorem.\nNil satius, nil esse puta quam velle propinqui\nVelle sequi, tamen ut non laudes, si male quid vult.\nQui si sit talis, quod possis corripere illum,\nCorripe et, ut cesset perverse vivere, suade\nPeccantemque tui memor interdum fer amice,\nNon quo nequicię concordans sis, sed ut ille\nEx virtutę tuę conpungatur pietatis.","prev":{"citation":"Sermones 2.3.96-99","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 3, lines 2.3.96-2.3.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.3.96"},"next":{"citation":"Sermones 2.4.47-91","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 4, lines 2.4.47-2.4.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.47"},"credit":{"text":"Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip","quality":"proofread"}}