{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 2.5.1-46","citation":"Sextus Amarcius, Sermones 2.5.1-46","ref":"2.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.1.md","author":{"name":"Sextus Amarcius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"V. De Eufronio docente, quod omnia\nin caritate condita sint et in ea\nconsistant omnia.\nParvus ego vidi, certa si mente recordor,\nEufronium; de quo memorabant tunc, quod in eius\nPectore verus amor consisteret, illecebrosa\nOmnia respueret, solitus sic dicere 'Fratres,\nScismaticos fugite et vinctos anathemate, sic ne\nVel dicatis „Ave\"; fidei sociis date fędus!\nFedere nil melius, consistit federe mundus.'\nHęc cum discipulis iteraret sedulus, unus\nEx illis alt 'Hoc nobis, pater optime, fedus\nExprime, quo mundus concprdat iunetus!' Et ille\n'Hoc fedus deus est, sine quo factum nichil; ipse\nCuncta in principio Genesi testante creavit,\nDegenerem sine luce polum, sine germine terras,\nStagnaque legitimis nondum currentia ripis.\nTunc inmortales invisibilesque catervas\nSpdrituum fieri iussit; sed qualiter illos\nCondiderit, non est hominum comprendere, solus\nId factor novit, credendum est denique factos.\nQua ratione? Deum preter sunt omnia facta,\nOmnia sunt facta, factor non factus habetur.\nHos autem fecit, quo se per secula cuncta\nLaudarent digni divinum cernere vultum,\nQui tales potuere tamen peccare, superbus\nDonec siderea fratrum delator ab aula\nConcidit; ex eius modo spirituum agmina lapsu\nConfirmata mali nequeunt committere quicquam,\nNam custodit eos pietas livore remoto.\n„Fiat lux\" inquit deus, et lux ilico facta est;\nSecernensque novo tenebras ex lumine nocti\nlussit abesse diem. Iam tunc inimica vicissim\nPugnarunt elementa modis discordibus, usque\nIpse sator placida iunxit contraria pace.\nIgnem namque citum summam contraxit in arcem.\nHunc gravidumque solum mediator continet aer,\nNe vel terra cadat violento pondere mersa\nAut levitas puri sursum nimis evolet ignis.\nAltos deinde lacus et flumina limite certo\nDeducens pelagus concurrere iussit in unum,\nOceanum dicunt, totum qui circuit orbem.\nTempore eo tellus sine gramine nuda manebat\nIgnorans gratos, ut nunc solet, edere fructus,\nDonec eam lignis auctor mandavit et herbis\nVestiri variis, et quod mandaverat actum est.","prev":{"citation":"Sermones 2.4.136-153","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 4, lines 2.4.136-2.4.153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.4.136"},"next":{"citation":"Sermones 2.5.47-97","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 5, lines 2.5.47-2.5.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.47"},"credit":{"text":"Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip","quality":"proofread"}}