{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 2.6.1-46","citation":"Sextus Amarcius, Sermones 2.6.1-46","ref":"2.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.6.1.md","author":{"name":"Sextus Amarcius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones","urn":null},"verse":true,"words":303,"text":"VI. De incontinentia sacerdotum.\n'Vera salus amor est, amor est perfectio vitę.\nEt quis amor? Non femineus, sed cęlitus atque\nIn cunctos propter dominum diffusus amicos.\nEt tamen uxorem, quam lex tibi mancipat et dos,\nNon adamare veto. Laudabilis est amor ille,\nNamque ut haberet homo sibi par, quod amaret uti se,\nOmniparens primum iussit dormire supinum\nEt tollens unam de costis illius Ęvam\nCondidit ex ipsa; fidos idcirco parentes\nLinquet homo et grate se uxori iunget eruntque\nUna in carne duo dulcique fruentur amore.\nSed quod adulterii dampnosa sorde volutet\nSe quisquam aut scortis inserviat, utile non est.\nNam bonus et sapiens vir Paulus, ut hoc prohiberet,\nUnicuique suam concessit habere.' 'Quid ergo?\nMonachus et tractans sanctorum sancta sacerdos\nAssumentne sibi cum libertate maritas?'\n'Nequaquam. Cur hoc, ausculta; rem tibi pandam.\nCum Galathas civesque Ephesi civesque Corinthi\nCompluresque alios cepisset subdere Christo\nPaulus, eos blandis primum dictis sapienter\nErudiit validum teneris apponere panem\nDevitans, ut eo cicius transferret eorum\nPectora de cultu fanorum; sepe etenim fit:\nDum rudis in veteri coalescit stipite ramus,\nAura vel tenui motus leviter cadit. Illud\nEcclesiam sancti qui plantavere novellam\nTractantes, quia perfectus fit nemo repente,\nIn convertendo gentes simulacra colentes\nSaxea preceptis primo sunt mollibus usi.\nNam quis in idolio solitus potuque ciboque\nDistendi atque ubivis inhonesta cubilia inire\nAcria curaret doctorum attendere verba,\nSi vellent penitus genialia culta vetare?\nTunc etiam sancti doctores signa stupenda\nFecere: ut taceam de claudo et Dorcade, sanant\nEgros verba Petri. Quis nunc etiam prece curat\nLanguentem quemquam? Cur non fiunt modo signa?\nAn non sunt ulli virtutum stemate nostro\nTempore pollentes? Sane sunt, sed quia radix\nIam viget ęcclesię multos vegetata per annos,\nNon opus est signis aut verbis suavibus. Ipse\nCredentum populus viciorum fortia tela\nPerpetitur, tamen obsistit nec subiacet illis:\nFerre annosa abies pluvios non abnuit Austros.","prev":{"citation":"Sermones 2.5.98-114","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 5, lines 2.5.98-2.5.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.5.98"},"next":{"citation":"Sermones 2.6.47-91","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 6, lines 2.6.47-2.6.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.6.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.6.47"},"credit":{"text":"Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip","quality":"proofread"}}