{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 2.7.44-86","citation":"Sextus Amarcius, Sermones 2.7.44-86","ref":"2.7.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.44.md","author":{"name":"Sextus Amarcius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Ipse autem demens largusque novem tibi liquit\nPartes, ut decimam promtus des; non modo fructus\nDico soli, sed quicquid habes, decimare iuberis.\"\nHęc et quęque bonus placido sermone loquatur\nDoctor et erudiat, quod novit quemque decere:\nNa tos ammoneat parere parentibus atque\nServos, ut dominis studeant servire fideles,\nUxores dooeat subiectas esse maiitis,\nMites atque pios uxoribus esse maritos,\nCunctaque quę sanctę sint dicat idonea vitę.\nPravorum e manibus rapiat conamine summo\nQuemque bonum ut Raab, quę lini fascibus abdens\nLegates meruit celebrari laude perenni.\nNullum odiii causa disturbet iniquus itemque\nNullum defendat prava pietate rebellem,\nSed quodcumque docet vel agit, discretio firmet.\nHęc facere ignorans qui stultorum esse magister\nPossit, non video, presertim cum pateat, quod\nIn foveam ambo ruunt, si cecus eat duce ceco.\nHac in re quidam culpandi pontifices sunt,\nQui plerumque rudes sublimant et viciosos\nOrdinibus, stultę vitantes querere, num sit\nServus, quem sacrant, aut liber, sobrius aut non,\nEt quos transactę testes patet edere vitę,\nDum mercede manus nolunt subducere ab omni.\nNam, si credendum est, quosdam, quia dam manus uncta\nSuscipiunt, a nonnullis indebita poscunt est,\nObsequia et plures humanę laudis amore\nSanctificant. Karisma tuum, quod venditur ullo,\nSpiritus alme, modo singultu defleo cordis,\nEt merito, quia vendentum turbas et ementum\nExemplo legitur deus exagitasse flagello.\nNunc quoque in ordinibus poscentes munera sacris\nIndigni Christo vivunt et munera dantes.\nCur rarus nunc est sapiens? Quia blanda videntur\nOcia proque libris sectatur fenora quisque,\nTractat enim secum: tu tantum collige, quod des;\nMunera stultus amat, sapientem munera mulcent,\nlunge sales prose: venias sine munere, nil est.\nQuodsi pro nichilo reputaret episcopus omnis\nMunera inutilium et dignis preberet honores,\nNon adeo multas Satanę. temptatdo mentes\nCarperet et mundum non tantus volveret error.","prev":{"citation":"Sermones 2.7.1-43","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.1-2.7.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.1"},"next":{"citation":"Sermones 2.7.87-128","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.87-2.7.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.87"},"credit":{"text":"Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip","quality":"proofread"}}