{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 2.7.87-128","citation":"Sextus Amarcius, Sermones 2.7.87-128","ref":"2.7.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.87.md","author":{"name":"Sextus Amarcius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Sed nunc, quod non dat probitas, nummus tribuit, nunc\nDona ferens probus est, intrat, qui nil habet, exit.\nAt tamen esse bonos aliquando videmus ineptos\n„Nil dedit, ite, mihi; bene me potavit, eamus!\"\nO nummi, nummi, per vos emitur scelus omne,\nVestra presbiteri faciunt ope fasque nefasque!\nNec pensare volunt, quantum deus extulit illos,\nQuando ad discipulos „Sanctum\" inquit „sumite flatum,\nUt quorum vultis sordes abolere patratas\nPossitis, quorum vultis retinere queatis\".\nDiscipulis equidem dixit deus hoc, in eorum\nPresbiteri vice sunt. Ergo cur non imitantur\nMores et vitam, quorum sibi iura potenter\nAsscribunt? Dli spreverunt coniugia atque\nCarnis delicias; hoc presbiteri modo nostri\nNon faciunt, idcirco quidem velut unda lavacri\nIn cęnum iniusti descendunt inque prof undum,\nEt tamen emundant animas et ad ethera mittunt.\nSed precessorum si vellent esse sequaces,\nPlures eveherent ad regna perennia; namque\nExemplo melius quam verbo quisque docetur.\nErgo femineum, doctores, spernite amorem\nVolventes animo vestri sublime cacumen\nIuris; quę maior valet esse potentia, quam quod\nSolvitis evinctas,culparum compede, mentes?\nVos quoque fabellas contemnite propsus aniles,\nParcite vana loqui, nolite lascescere quemquam\nVerbis aut risu. Cur, si malo esse lecator,\nPresbiter appeller? Vel cur quis religiosum\nMe dicat, scurram quem conspicit esse loquacem?\nPreterea argutas penitus vitate tabernas,\nSi sapitis, neque vos cornuto credite Badio.\nQuis sane mentis denudat crimina vobis,\nVinosos quos sepe videt? Pocius fugit illud\nPensans, quod vino stimulati cuncta resignant.\nRegibus et dominis servite, etsi reprobi sunt;\nSunt etenim vobis a summo rege statuti,\nUt reprimant nocuos et honorent ac tueantur\nMites. Sepe bonis nequam rex imperat ut Saul,\nSub quo sancti homines Samuhel Davidque fuere.\nSepe bonos legemque malus tutatur, ut idem\nIudeos rabie defendit ab allophilorum.","prev":{"citation":"Sermones 2.7.44-86","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.44-2.7.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.44"},"next":{"citation":"Sermones 2.7.129-148","label":"Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.129-2.7.148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sextus-amarcius/sermones/2.7.129"},"credit":{"text":"Sextus Amarcius, Sermones. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000621.zip","quality":"proofread"}}