{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 7.510-561","citation":"Sidonius Apollinaris, Carmina 7.510-561","ref":"7.510","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.510","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.510.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa0001"},"verse":true,"words":353,"text":"Inuitum plus esse decet. Non cogimus istud,\nSed contestamur: Romae sum te duce amicus,\nPrincipe te miles. Regnum non praeripis ulli,\nNec quisquam Latias Augustus possidet arces;\nQua uacat, aula tua est. Testor, non sufficit istud,\nNe noceam, atque tuo hoc utinam diademate fiat\nVt prosim! Suadere meum est; nam Gallia si te\nCompulerit, quae iure potest, tibi pareat orbis\nNe pereat.\" Dixit pariterque in uerba petita\nDat sanctam cum fratre fidem. Discedis, Auite,\nMaestus, qui Gallos scires non posse latere\nQuid possint seruire Getae te principe. Namque\nCiuibus ut patuit trepidis te foedera ferre,\nOccurrunt alacres ignaroque ante tribunal\nSternunt; utque satis sibimet numerosa coisse\nNobilitas uisa est, quam saxa niualia Cotti\nDespectant, uariis nec non quam partibus ambit\nTyrrheni Rhenique liquor, uel longa Pyrenei\nQuam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent,\nAggreditur nimio curarum pondere tristem\nGaudens turba uirum. Procerum tum maximus unus,\nDignus qui patriae personam sumeret, infit:\n\"Quam nos per uarios dudum fortuna labores\nPrincipe sub puero laceris terat aspera rebus,\nFors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum\nMaxima pars fueris, patriae dum uulnera lugens\nSollicitudinibus uehementibus exagitaris.\nHas nobis inter clades ac funera mundi\nMors uixisse fuit. Sed dum per uerba parentum\nIgnauas colimus leges sanctumque putamus\nRem ueterem per damna sequi, portauimus umbram\nImperii, generis contenti ferre uetusti\nEt uitia ac solitam uestiri murice gentem\nMore magis quam iure pati. Promptissima nuper\nFulsit condicio, proprias qua Gallia uires\nExsereret, trepidam dum Maximus occupat urbem;\nOrbem sat potuit, si te sibi tota magistro\nRegna reformasset. Quis nostrum Belgica rura,\nLitus Aremorici, Geticas quis mouerit iras,\nNon latet: his tantis tibi cessimus, inclite, bellis.\nNunc iam summa uocant; dubio sub tempore regnum\nNon regit ignauus. Postponitur ambitus omnis,\nVltima cum claros quaerunt: post damna Ticini(==TI-CINI)\nAc Trebiae trepidans raptim respublica uenit\nAd Fabium; Cannas celebres Varrone fugato\nScipiadumque etiam turgentem funere Poenum\nLiuius electus fregit. Captiuus, ut aiunt,\nOrbis in urbe iacet; princeps perit, hic caput omne\nNunc habet imperium. Petimus, conscende tribunal,\nErige collapsos; non hoc modo tempora poscunt,\nVt Romam plus alter amet. Nec forte reare\nTe regno non esse parem: cum Brennica signa","prev":{"citation":"Carmina 7.464-509","label":"Lines 7.464-7.509","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.464"},"next":{"citation":"Carmina 7.562-602","label":"Lines 7.562-7.602","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/carmina/7.562"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SIDON%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}