{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-6","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 1-6","ref":"1-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1-6.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":437,"text":"Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse. Huic semper irruptioni nos roiseri Arverni janua sumus. Namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta suhministramus, quia quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tentum obice patiuntur. Circumjactarum vero spatia, tractumque regionum jam pridem regnimi- J nacis importuna devoravit impressio. Sed animosifati nostræ tam temerariæ, tamque periculosæ, non nos aut ambustam murorum faciem, aut pulrem sudium cratem, aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura: solo tamen invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio: quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus. Non enim latet nostram sciscitationem, primis temporibus harumce supplicationum institutarum, civitas coelitus tibi credita per cujusmodi prodigiorum terriculamenta vacuabatur. Nam modo scenae nuenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes saepe flammati caducas culminum cristas ' Mperjecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabant audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito, ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurrisLi, ne divinæ admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur. Et vere jam de Deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diffidere. Nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset, fides tua in illo ardore plus caluit: et cum in con' spectu pavidæ plebis, objectu solo tui corporis ignis recussus in tergum fugitivis flexibns sinuaretur, Iuiraculo terribili, novo, inusitato, adfuit flammæ cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam. Primum igitur et iis paucis nostri ordinis viris indicis jejunia, interdicis flagitia, supplicia prædicis, remedia promittis: exponis omnibus, nec poenam longinquam esse, nec veniam; doces denuntiatæ solitudinis minas orationum frequentia esse amoliendas; mones assiduitatem furenlis incendii, aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui; mones minacem terrae motuum conflictationem fidei stabilitate firmandam. Cujus confestim sequax humilis turba consilii, majoribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit. Qua devotione placatus inspector pectorum, Deus, fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, cæteris imitationi, utrisque praesidio. Denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati, vel ostenta formidini. Quæ omnia sciens populus iste Viennensibus tuis et accidisse prius, et non accessisse posterius, vestigia tam sacrosanctæ informationis amplectitur, sedulo petens, ut conscientiæ tuæ beatitudo mittat orationum suarum suffragia, quibus exempla transmisit. Et quia tibi soli concessa est, post avorum memoriam, vel confessorem d Ambrosiutn duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui, martyris e Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani, quod istinc turbulento quondam persecutori manus relulit cruenta carnificis: nou injunum est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni. Memor nostri esse dignare, domine papa.","prev":{"citation":"Epistolae 12.34-35","label":"12.34 to 12.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.34"},"next":{"citation":"Epistolae 2.1-2-16","label":"2.1 to 2.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2.1-2"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}