{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-9","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 1-9","ref":"1-9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1-9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1-9.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":239,"text":"Exigis, domine nili, ut epistolarum priorum limite irrupto, stylus noster in ulteriora procurrat, numeri supra dicti privilegio non contentus includi. Addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat: eo quod b C. Secundus, cujus nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epislolare determinet. Quæ jubes non sunt improbabilia: quanquam et hoc ipsum quod pie injungis, arduum existat, ac laudi quantulaecunque jam semel partae non opportunum. Primum, quod opusculo prius edito præsentis augmenti sera conjunctio est; deinde quod arbitros ante quoscunque, nisi fallimur, indecentissimum est, materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri. Pariter et nescio qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet; nisi quia forsitan qui modus paginis non potest poni ipse amicitiis. Quapropter esse te in quadam tuendæ opinionis meæ quasi specula decet, curiosisque facti hujusce rationem manifestare: quidve ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere. Porro autem, si, me garrire compulso, ipse reticere perseverabis, te quoque silentii nostri latione ad vicem plecti non perinjurium est. Itaque tu primus, maxime ignosce negotio quod imponis, ac ministerio. Nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus: et si Apollinaris tuus, cui studium in cæteris rebus, est in hac certe negligentissimus: quippe qui perexiguum lectione teneatur, vel coactus, vel voluntarius: quantum tamen mibi videtur, qui patribus iis jungi non recusaverim, quorum studio, voto, timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit. Vale.","prev":{"citation":"Epistolae 16-4","label":"Book 8, Letter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/16-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/16-4"},"next":{"citation":"Epistolae 2-6","label":"Book 9, Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2-6"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}