{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1.5.1-14","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 1.5.1-14","ref":"1.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.1.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":288,"text":"Litteras tuas Romæ positus accepi, quibus an seeundum commune consilium sese peregrinationis meae cæpta promoveant sollicitus Inquiris. Viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus illustres, aut urbes mœnium situ inclytas, aut montes nominum opinione vulgatos, aut campos praeliorum replicatione monstrabiles: quia voloptuosum censeas, quae lectione compereris, eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu. Quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere; namque hujuscemodi studium a ex affectu interiore proficiscitur. Ilicet, et si secus quaepiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis; quibus primordiis majores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur. Egresso mihi e Rhodanusix nostrae moenibus publicus cursus usui fuil, utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque: ubi sane moram vianti non veredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat: quae mihi arcto implicita complexu, itum reditumque felicem certantibus votis comprecabatur. Sic Alpium jugis appropinquatuin: quarum mihi citus et facilis ascensus, et inter utrimque 10 terrentis latera prærupti cavatis in callem nivibus itinera mollita. Fluviorum quoque si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit. I Ticini cursoriam (sic navigio nomen) ascendi: qua in Eridanum hrevi delatus, et cantatae saepe comessaliter nobis Phaethontiadas, et commentitias arborei metalli lacrymas risi. Ulvosum Lambrum, cœrulum Adduam, velocem Athesim, pigrum Mincium, qui Ligusiicis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia adversa subvectus, in suis etiam gurgitibus inspexi: quorum ripa tonique passim quernis acernisque ne' moribus vestiebantur. Hic avium resonans dulce contentus, quibus nunc in concavis arundinibus, nunc quoque in jands pungentibus, nune et in scirpis enodibus, nidorum strucs. imposita nutabat: quæ cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli succo fota fruticaverant. Atque obiter Cremonam pervectus adveni, cujus olim est Tityro Mantuano lariom suspirata proximitas.","prev":{"citation":"Epistolae 1.4","label":"Book 1, Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.4"},"next":{"citation":"Epistolae 1.5.15-26","label":"1.5.15 to 1.5.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/1.5.15"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}