{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 12.1-21","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 12.1-21","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.1.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":295,"text":"Avi mei, proavi tui tumulum hesterno, proh dolor! de manus profana pene temeraverat: sed Deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur. Campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus favillis quam cadaveribus, nullam jamdiu scrobem recipiebat! Sed tamen tellus, humatis quæ superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem, pondere nivali, seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis. Quae fuit causa ut locum auderent, tanquam vacantem, corporum bajuli rastris funebribus impiare. Quid plura? Jam niger cespes ex viridi; jam supra antiquum Eepulcrum glebæ recentes, cum forte pergens urbem ad Arvernam, publicum scelus e supercilio vicini collis aspexi; meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens, et morae cxiguae sic quoque impatiens, antequam pervenirem, facinus audax prævio clamore compescui. Dum dubitant in crimiue reperti, dilaberentur an starent, superveni. Confiteor errorem; supplicia captorum differre non potui: sed supra ipsum senis nostri opertorium torsi latrones, quantum sufficere possit superstitum curæ, mortuorum securitati. Caeterum nostro quod sacerdoti nil reservavi; meæ causae, suæque personae praescius, in commune consului; nc vel hæc justo clementius vindicaretur, vel illa justo severius vindicaret. 77 Cui cum tamen tolum ordinem rei, ut i satisfaciens ex itinere mandassem; vir sanctus et ustus iracutidiæ meæ dedit gloriam, cum nil amplius ego veniam postularem, pronuntians more majorum rcos tantæ temeritaiis jure cæsos videri. Sed ne quid in posterum casihus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum, me quoque absente, tua cura, sed meo sumptu resurgat in molem sparsa congeries, quam lævigata pagina legai. Ego venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis, operisque mercedem. Carmen hoc sane quod consequetur, nocte proxima feci, non expolitum, credo, quod viae non parum intentus: quod peto, ut tabulae quantulumcunque est, celeriter indatur. Sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida: quod factum sive ab industria, seu per incuriam, mihi magis quam quadratario, lividus lector ascribat.","prev":{"citation":"Epistolae 11-2","label":"Book 3, Letter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/11-2"},"next":{"citation":"Epistolae 12.22-34","label":"12.22 to 12.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/12.22"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}