{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 14-6","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 14-6","ref":"14-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14-6.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":447,"text":"Jamdiu nobis, papa venerabilis, et si necdum vester vultus aspectus, tamen actus inspectus est. Namque sanctorum diffusa laus meritorum stringit spatiis non est contenta finalibus. Hinc est quod quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus invenitur. Quae loquor falsa censete, nisi professioni meæ competens astipulator accesserit, satis in illo quondam cænobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque, et parcimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritase Is episcopns Antiolius: cujus relatu, qui pater vobis, quique qualesque vos fratres, qua morum praerogativa pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, et gaudens cognovisse me memini. Cui patri quondam videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararelnr: quem licet primum in medio plebis eremitidis, sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios ejus in similis officii munia vocans;tamen psius super Ithamar et Eleazaro felicitatem, Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere: quorum quamlibes interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas. Vos vero tacturi paginam altaris, nihil, ut audio, offertis ignis alieni: sed comitantibus victimis caritatis castitatisque, fragrantissimum incensum turibulis cordis adoletis. Ad hoc quolies jugum legis cervicibus superbientium per vincula prædicationis astringitis, tunc Deo tauros spiriLualiler immolatis. Quodes conscientiæ luxuriantis fedore pollutos, ad suaveolentiam pudicitiæ stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam Christus sibi computat. Quoties hortantibus vobis in quocunque compuncto culpas suas anima poenaliter recordata suspirat; quis vos ambigat paria turturum, aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio Quoties vestro monitu obesum quicunque corpus, æstuantemque turgidi ventris arvinam, crebro jejuniorum decoquendus igne torruerit; nulli dubium est vos tunc similam frixam in quadam continentiæ sartagine consecraturos. Quoties aliquem mentis perfidæ figmenta ponentem, sanam respondere doctrinam, fidem credere, viam tenere, vitam sperare suadetis; quis vos dubitet in hujus emendatione conversi, qui jam sit liber ab hæresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos? Postremo quis nesciat, quidquid legis diebus figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiæ tempore manifeste vos offeratis in moribus? Atque ileo grates uberes Deo refero, quod secundum vestræ paginæ qualitatem, facile agnosco antistitem suprafatum de vobis cum magna dixerit, majora tacuisse. Quapropter nemo dubitaverit, qui bonus es cum indicaris, et melior cum legeris, esse te optimum cum videris. Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuurnm apicum detulit munera, meorum reportat obsequia: quem saltem juvimus voto, quia re forsilan non valemus: per quem obsecro impense ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, irrigetis. Sed si difficultas itiueris intersiti resultat optatis, vel aliquoties pro supplicibus supplicate. Majus est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem, quam si crebris affatibus dignitatem. Memor noslri esse dignare, domine papa.","prev":{"citation":"Epistolae 13-4","label":"Book 8, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13-4"},"next":{"citation":"Epistolae 15-4","label":"Book 8, Letter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/15-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/15-4"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}