{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 14.1-9","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 14.1-9","ref":"14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.1.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":281,"text":"Proxime inter summates viros (erat et frequens ordo) vestri mentio fuit. Omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent. Sane cum sibi quispiam de præsentia tua, quasi te magis nossent, præter aequum gloriarentur, incandui. Quippe cum dici non æquanimiter admitterem, virum omnium litterarum vicinantibus rusticis, quam institutis fieri remotioribus notiorem, processit in ulteriora contentio: et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), constanter asserui, si eloquentibus amicis nunquam aguitio contemplativa proveniat, esse asperum, utcunque tolerabile tamen: quia prævaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum, stylo adminiculante porrigere: per quem sæpenumero absentum duntaxat.institutorum tantus colligitur affectus, quantus nec præsentanea sedulitate conficitur. Igitur si ita est, desistant calumniari communis absentiæ necessitatem, vultuum mage quam morum praedicatores. Equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro quid secundum corpulentiam, per spalia quamvis porrecta, finalem, in homine miremur, quo nihil ' aeque miserum destitutumque nascendi conditio produxit: quippe cum praebeat tanquam ab adverso, bovi pilus, apro seta, volucri pluma vestitum: quibus insuper, ut vim vel inferant, vel repellant, cornu, dens, unguis, arma genuina sunt: membra vero nostra in hunc mundum sola censeas ejecta,. non edita: cumque gignendis artubus animalium cæterorum multifario natura praesidio, quasi quædam sinu patente mater occurrat: humana tantum,corpora effudit, quorum imbecillitati quodammodo novercaretur. Nam illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non habet æqualitatem, quod statum nostrum supra pecudes veri falsique nescias, ratiocinatio animae intellectualis evexit: cujus si tantisper summoveant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam judicialiter, quam oculariter intuentur; dicant, velim, iu hominis forma quid satis præstaus, quid spectabile putent.","prev":{"citation":"Epistolae 13-3","label":"Book 7, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13-3"},"next":{"citation":"Epistolae 14.10-43","label":"14.10 to 14.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.10"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}