{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 14.1-2","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 14.1-2","ref":"14.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.1-2.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":364,"text":"Dupliciter excrucior quod nostrum uterque lecto tenetur. Nihil enim est durius quam cum præsentes amici dividuntur communione languoris. Quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla sunt solatia, nulla denique mutui oratus vicissitudo. ltaque singulis mœror ingens, isque plus de altero: nam parum possis, quanquam et infirmus, periclitante quem diligas, tibi timere. Sed Deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. Diceris enim jam velle consurgere, quodque plus opto, jam posse. Me certe taliter consulis, et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum, jam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens, etsi adhuc aeger, Socratem de moribus, quam Hippocratem de corporibus disputantem. Dignus omnino quem plausibilibus Roma foveretuluis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quate- A rentur. Quod procul dubio consequebare, si pacis locique conditio permitteret, ut illic senatoriae juventutis contubernio mixtus erudirere. Cujus te gloriæ pariter ac famae capacem, de orationis tuae qualitate conjecto: in qua decentissime te nuper pronuntiante, quae quidem scripseras extemporaliter, admirabantur benevoli, mirabantur superbi, morabantur periti. Sed no impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, præconia tua justius de te, quam tibi scribimus. Hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus. Igitur interrogas per pugillalorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo. Ii nimirum sunt recurrentes, qui metro stante, neque litteris loco motis, ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum. Sic est illud antiquum: Roma tibi subito motibus ibit amor. Et illud: Sole medere pede, ede perede melos. Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata, et si non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur: ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi mulia multorum) quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu, publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus, subdita culta viae inundaverat, quanquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendiciBus intumescentem, nil superna venam perennis pondera inflarent. Igitur istic (nam viator adveneram) dum magis ripam quam vadum quaero, tali jocatus epigrammate, per turbulenti terga torrentis bis saltem pedibus incessi. Præcipiti modo quod decurrit tramite flumen, Tempore consumptum jam cito deficiet. Hoc si recurras, ita legitur: Deficiet cito jam consumptum tempore flumen, Tramite decurrit quod modo præcipiti.","prev":{"citation":"Epistolae 13.5","label":"Book 9, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/13.5"},"next":{"citation":"Epistolae 14.2","label":"Book 9, Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/14.2"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}