{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 18.1","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 18.1","ref":"18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/18.1.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":392,"text":"Oblivisceris quod rogaris, eque contrario, si quid injungas, ex asse meministi repetere. Perlongum est, de cito reditu quae tu, tuique promiseritis mihi, meisque: quorum omnium non sunt vel minima completa. Quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinne ad prædium ex oppido ductæ, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus attrahebantur. Utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis d Volusianus, vix singulorum clientum puerorumque comitatu ambiebamini: per quod sollicitudinem prosequentum valla mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Bajocassina, totamque provinciam eLugdunensem secundam pervagaturus, exspectationem nostram specie brevioris itineris elusit. Et nunc tu ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus, ais tibi, si quas postea luserim metro nugas, mitti oportere. Annuo injunctis, quia dignus es ut talia legas. Nam carmen ipsum quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad villam, sed potius e villa mittere putes. a Basilicam sancti pontificis confessorisque Martini, Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priori, quae fuit hactenus, capaciorem novavit. Magnum est, ut ferunt, opus nominandumque; quod in bonorem talis viri factum, talis vir fecisse debuerit. llujus me parietibus inscribere supradictus sacerdos boc epigramma compellit, quod recensebis; ut est in his quaecunque dcposcit privilegio caritatis imperiosissimus. Atque utinam molis illius pompam, sive donaria, nil hujus obsequii turpet oblatio: quod secus fore plurimum timeo. Nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius fœditas placeat, ut niger naevus candido in corpore: qui quidem solet sic facere risum, quod accipere suffragium. Sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias, et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige. IIi Martini corpus, totis venerabile terris, In quo post vitae tempora vivit honor, Texerat bic primum plebeio machina cultu, Quae confessori non erat aequa suo: Nec desistebat cives onerare pudore Gloria magna viri, gratia parva loci. Antistes sed qui numeralur sextus ab ipso, Longam Perpetuus sustulit invidiam: Internum removens modici penetrale sacelli, Amplaque tecta levans exteriore domo. Creveruntque simul, valido tribuente patrono, c In spatiis ædes, conditor in meritis: Quae Salomoniaco potis est confligere templo, Septima quæ mundo fabrica mira fuit. Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud, Istud transgreditur cuncta metalla fide. Livor abi mordax, absolvanturque priores, Nil novet, aut addat garrula posteritas. Dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes, Perpetuo durent culmina Perpetui.","prev":{"citation":"Epistolae 87","label":"Book 4, Sidonius c Arvogasti suo salutem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/87"},"next":{"citation":"Epistolae 18.2","label":"Book 4, Letter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/18.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/18.2"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}