{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 3.1-14","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 3.1-14","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.1.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":277,"text":"Si quando, nunc maxime Arvernis meis desiderar;s, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicibus ex causis. Primum quod summas in affectu partes jure sibi usurpat terra quae genuit. Dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es, qui patriæ non minus desiderii nasciturus, quam gaudii natus feceris. Astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quæ proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur. Omitto illa communia quidem, sed quæ non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptalas cespitis glebas. Prætereo quod hæc primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti. Omitto quod hic primum tibi pila, pyrgus, accipiier, canis, equus, arcus ludo fuere. Mitto istic ob gratiam pueritiæ tuae undique gentium confluxisse studia litterarum, tuaeque personæ quondam debitum, quod sermonis Cellici squamam depositura nobilitas, nunc oratorio stylo, nunc etiam camœnalibus modis imbuebatur. Illud in te affectum principaliter universitatis accendit, quod quos olim Latinos fieri exegeras, barbaros deinceps esse vetuisti. Non enim potest unquam civicis pectoribus elabi, quem te, quantumque nuper omnis ætas, ordo, sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interjectis æquoribus in adversum perambulatis, et vix duodeviginti 66 equitum sodalitate comitatus, aliquot millia Gothorum; non minus die quam campo medio (quod difficile sit po- Bteritas creditura) transisti. Ad nominis tui rumorem personæque conspectum, exercitum exercitatissimum stupor obruit: ita ut præ admiratione nescirent duces partis inimicae, quam se multi, qualnque te pauci comitarentur. Subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti: quae cum prius applicata esset oppugnationi, te viso non est explicata congressui. Interea tu cæsis quibusque optimis, quos, novissimos agmini non ignavia, sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis, solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios, quot solet mensa convivas.","prev":{"citation":"Epistolae 2","label":"Book 3, Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/2"},"next":{"citation":"Epistolae 3.15-27","label":"3.15 to 3.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.15"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}