{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 3.18-32","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 3.18-32","ref":"3.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.18.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":255,"text":"IUs igitur, ut supradixi, precatibus efficacissimis obtine ut portio nostra sit Dominus; atque ut ascripti turmis contribulium levitarum, non remaneamus terreni, quibus terra non remanet: inchoemusque, ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari. Tertia est causa vel maxima, exinde scribere tihi cur supersederim: quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum, limatisquc plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra, quam sumpsimus, epistola ostendit. Licet enim pracdicationes tuas v nunc repentinas, nunc cum ratio poposcisset elucubratas, raucus plosor andierim; tunc praecipue, cum in e Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus, collegarum sacrosanetorum rogatu exorareris ut perorares: ibi te inter spiritales regulas, vel forenses medioximum quiddam concionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia judicio satisfeceras. His de causis temperavi stylo temperahoque, breviter locutus ut paream, longum taciturus ut discam. Sunt de tætero tuae partes, domine papa, doctrinæ salutaris singularisque, victuris operibus incumbere satis. Neque enim quisquis auscultat docentem te disputantem que, plus loqui discit, quam facere laudanda. Nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticantem, vobis obsecundantem: cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, stylus infantissimus inest. Sed ista quorsum stolidus allego? Nam nimis deprecari ineptias ipsas est ineptissimum: in quibus tu merus arbiter, si nm ex asse discingas, ridebis plurima, plura culpabis. Sed et illud amplector, si pro caritate qua polles, non fueris usquequaque censendi continentissimus; id est, si sententia tua quippiam super his apicibus antiquet. Tunc enim certius te probassc reliqua gaudebo, si liturasse aliqua cognovero. Memor nostri esse dignare, domine papa.","prev":{"citation":"Epistolae 3.1-2-17","label":"3.1 to 3.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/3.1-2"},"next":{"citation":"Epistolae 4-7","label":"Book 9, Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/4-7"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}