{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 6.15-34","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 6.15-34","ref":"6.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.15.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":288,"text":"Quibus præsentum ego futurarumque beatitudinum vicissitudinibus inspectis, communia patientius incommoda fero. Primum, quod mihi quae merear inlrospicicnti, quæcunque adversa provenerint, leviora reputabuntur; dein quod certam scio, maximum esse remedium interioris. hominis, si in hac area mundi variis passionum flagellis trituretur exterior. Sed quod fatendum est, præratum-regem Gothorum, quanquam sit ob virium menta terribilis, non tam Romanis moenibus quam legibus Christianis insidiaturum pavesco. Tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis:cet, ut am. bigas, ampliusne suæ gentis, an suæ sectæ teneat principatum. Ad hoc, armis potens, acer animis, alacer annis, hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena. Propter quod discite cito catholici status valetudincm occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegala, Petrocorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, a Elusani, Vasates,bConvenae, Auscenses, multoque jam major numerus civitatum, summis sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis in detunctorum officia suffectis (per quos utique minorum ordinum minisleria subrogabantur), latum spiritualis ruinæ limitem traxit. Quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quoslibet hæreticos praesentum, verum etiam hæresiarchas priorum temporum potuerit in. flectere: ita populos excessu pontificum orbatos, tristis intercisa; fidei [desperatio premit. Nulla in desolatis cura dioecesibus parochiisque. Videas in Ecclesiis aut putres culminum lapsus, aut valvarum cardinibus avulsis, basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos. Ipsa, proh dolor! videas armenta, non modo semipatentibus jacere vestibulis, sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci. Sed jam nec per rusticas solum solitudo oarochias: ipsa insuper urbanarum ecclesiarum conventicula rarescunt. Quid ennn fidelibus solatii superest, quando clericalis non modo disciplina, verum etiam memoria perit? Equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis hæredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos.","prev":{"citation":"Epistolae 6.1-14","label":"6.1 to 6.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.1"},"next":{"citation":"Epistolae 6.35-42","label":"6.35 to 6.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6.35"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}