{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7-2","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7-2.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":253,"text":"Longum a litteris temperatis. Igitur utrique nostrum mos suus agitur: ego garrio, vos tacetis. Unde etiam, vir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse virtutis, tanto te otio non posse lassari. Ecquid? nunquamne respectu movebere faniliaritatis antiquæ, ut tandem a continuati silentii proposito pedem refcras? aut nescis, quia garrulo non respondere convicium est? Tu mices vel bibliothecarum medius, vel togarum; et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas. Certe vel metus noster materiam tuo stylo 72 faciat: mementoque viatorum manus gravare charis, quatenus amicorum cura relevetur: et indicare festina, si quam praevio Deo, e quaestor Licinianus trepidationi mutuæ anuam securitatis aperuerit. Persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione, major adventu, relatu sublimis, inspectione sublimior, et ob omnia felicitatis naturæque dona monstrabilis Summa censura, par comitas, et prudentia fidesque misso mittentique conveniens. Nihil affectatum simulatumque, ponderique sermonum vera potius soveritas quam severitatis imitatio; et non ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, volunt videri egisse se cautius. Sed neque ex illorum, ut ferunt, numero, qui secreta dirigentium principum venditantes, ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione. Hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit. Mandate perniciter, si vero dicta conquadrant; ut tantisper a pervigili statione respirent, quos a muralibus excubiis non dies ninguidus, non nox illunis et turbida receptui canere persualent: quia etsi barbarus in hiberua concedat, mage differunt quam relinquunt semel radicatam corda formidincm. Palpate nos prosperis, quia nostra non tam procul est a vobis causa, quam patria. Vale.","prev":{"citation":"Epistolae 6-2","label":"Book 3, Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6-2"},"next":{"citation":"Epistolae 8-2","label":"Book 3, Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/8-2"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}