{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.1-15","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 7.1-15","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7.1.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":295,"text":"Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui, et e diverso partium, novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacilatem clandestina delatorum non fefellere vestigia. Hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se jam dudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit. Hi sunt quos liment etiam qui timentur. IIi sunt quos haec peculiariter provincia manet inferre calumnias, deferre personas, afferre minas, auferre substantias. Hi sunt quorum j laudari audis in otio occupationes, in pace praedas, inter arma fugas, inter vina victorias. Hi sunt qui causas morantur adhibiti, impediunt praetermissi, fastidiunt admoniti, obliviscuntur locupletati. Hi sunt qui emunt lites, vendunt intercessioncs, deputant arbitros, judicanda dictant, dictata convellunt, attrahunt litigaturos, protrahunt audiendos, trahunt addictos, retrahunt transigentes. Hi sunt quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere, pudet ncgare, poenitet praestitisse. Hi sunt quorum comparationi digitum tollerent a Narcissus, Asiaticus, Massa, Marcellus, Carus, Parthenius, Licinus et Pallas. Hi sunt qui invident tunicatis otia, stipendia paludatis, viatica veredariis, mercatoribus nundinas, munuscula legatis, portoria quadrup'atoribus, prædia provincialibus, b Canonia municipibus, arcariis pondera, mensuras allectis, salaria tabulariis, dispositiones numerariis, prætorianis sportulas, civitatibus inducias, vectigalia publicanis, reverentiam clericis, originem nobilibus, consessum prioribus, congressum æqualibus, cinctis jura, discinctis privilegia, scholas instituendis, mercedes instituentibus, litteras institutis. Hi sunt qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi. Nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. Nullum illis genus hominum, ordinum, temporum, cordi est. In foro Scytha, in cubiculo viperæ, in convivio scurræ, in exactionibus harpyiæ, in collocutionibus statuae, in quaestionibus bestiæ, in tractatibus cochlcæ, in contractibus trapezitae; ad intelligendum saxei, ad judicandum lignei, ad succensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.","prev":{"citation":"Epistolae 6-4","label":"Book 5, Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/6-4"},"next":{"citation":"Epistolae 7.16-29","label":"7.16 to 7.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/7.16"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}