{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 92","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistolae 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/92.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa002"},"verse":false,"words":440,"text":"Est quidem princeps in genere monstrando partis palernae prærogativa: sed tamen multum est quod debemus et matribus. Non enim a nobis aliquid exsilius fas est honorari, quod pondera illarum, quam quod istorum semina sumus. Sed originis nostræ definiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos unde hæc ista praemisimus persequamur. a Heduus pater tibi, mater Arverna est. Primis Heduis deberis: ergo lon solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas sic habitus Areas, quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset, ut peregrinus, arma Hetruscorum, ni mixtus matre Sabella, partem quoque H7 Patriæ inde traxisset. Ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna: nisi poetas, et cum ab historia non recedunt, mentiri existimabis. Igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim jure sibi vindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum; qui libi per unius oris mei officium, non unius pectoris profudere secretum. Quos palam et coram dicere puta: Quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? Hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiæ laclentia membra formavimus; hiccivicarum bajulabare pondus ulnarum. Hinc avus Fronio blandus tibi, sibi severus, qui exemplo esse potuisset his quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae libi post tuæ matris orbata decessum, dependit una curam duarum. Sed et matertera tua hinc, et hinc fuit sanrlior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater, pater venerabatur, summæ abstinentiæ puella, summi rigoris ac fidei ingentis, sic Deum timens, ut ab hominibus timeretur. Hic tc imbuendum liheralibus disciplinis, grammatici, rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt: unde tu non tam mediocriter institutus existis, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare. Taceo e territorii peculiarem jocunditatem; taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undæ: quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat: vialoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis, latera vinetis, terrena villis, saxosa castellis, opaca lustris, aperta culturis, concava fontibus, abrupta fluminibus; quod denique hujusmodi est, ut semel visum advenis, multis patriae oblivionem saepe persuadeat. Taceo civitatem ipsam, tui semper sic amantissimam, ut soli nobilium contubernio praeferre nil debeas; cui tu manu injecta feliciter raptus inserebare: sicque omnes praesentiae vestrae voluptas. quod tamen nullum satias cepit. Jam quid istic de re familiari tua dicam, cujus hic status est, ut tuam expensam hoc sit facilius tolera- ■ tura, quod crebrius? Nam dominus agricola si larem hic foveat, sic facit sumptum, quod auget et reditum. Haec unus tibi omnium, certe bonorum civium voto, petitu, vice garrio: qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intelligi datur, gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. Vale.","prev":{"citation":"Epistolae 20","label":"Book 4, Letter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/20"},"next":{"citation":"Epistolae 22","label":"Book 4, Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistolae/22"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0261/stoa002/stoa0261.stoa002.opp-lat6.xml","quality":"ocr"}}