{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.23-28","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistulae 1.23-28","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.23.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa0002"},"verse":false,"words":365,"text":"VIII. SIDONIUS CANDIDIANO SUO SALUTEM. MORARI me Romae congratularis; id tamen quasi facete et fatigationum salibus admixtis: ais enim gaudere te, quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique perr〈aro〉 Arari〈s potor〉 inspexerim. nebulas ergo mihi meorum Lugdunensium exprobras et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari. et tu istaec mihi Caesenatis furni potius quam oppidi verna deblateras? de cuius natalis tibi soll vel iucunditate vel commodo quid etiam ipse sentires, dum migras, indicavisti; ita tamen, quod te Ravennae felicius exulantem auribus Padano culice perfossis municipalium ranarum loquax turba circumsilit. in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant monachi negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati. tu vide, qualis sit civitas, ubi tibi Lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram. quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus caeli sui dote contentis non grandis gloria datur, si deteriorum collatione clarescant. vale. IX. SIDONIUS HERONIO SUO SALUTEM. POST nuptias patricii Ricimeris id est post imperii utriusque opes eventilatas tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit. interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis Laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur. porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior. deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit! illud tamen in eodem studiorum omnium culmen antevenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem. igitur per hunc primum, si quis quoquo modo in aulam gratiae aditus, exploro; cum hoc confero, quinam potissimum procerum spebus valeret nostris opitulari. nec sane multa cunctatio, quia pauci, de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur. hi in amplissimo ordine seposita praerogativa partis armatae facile post purpuratum principem principes erant. sed inter hos quoque quamquam stupendi tamen varii mores et genii potius quam ingenii similitudo. fabor namque super his aliqua succinctius.","prev":{"citation":"Epistulae 1.20-22","label":"1.20 to 1.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.20"},"next":{"citation":"Epistulae 1.29-31","label":"1.29 to 1.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/1.29"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip","quality":"proofread"}}