{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 5.41-46","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistulae 5.41-46","ref":"5.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.41.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa0002"},"verse":false,"words":297,"text":"XIV. SIDONIUS APRO SUO SALUTEM. CALENTES nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat? an fortasse montana sedes circum castella et in eligenda sede perfugii quandam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? quicquid illud est, quod vel otio vel negotio vacas, in urbem tamen, nisi fallimur, rogationum contemplatione revocabere. quarum nobis sollemnitatem primus Mamertus pater et pontifex reverendissimo exemplo, utilissimo experimento invenit instituit invexit. erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes , quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae; ad quas, ut nil amplius dicam, figulo pariter atque hortuloni non oportuit convenire. in his autem, quas suprafatus summus sacerdos nobis et protulit pariter et contulit, ieiunatur oratur, psallitur fletur. ad haec te festa cervicum humiliatarum et sternacium civium suspiriosa contubernia peto; et, si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quando non ad epulas sed ad lacrimas evocaris. vale. XV. SIDONIUS RURICIO SUO SALUTEM. OFFICII sermone praefato bybliopolam nostrum non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te mihi sibique communem satis abunde probavi. librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum. defert volumen et prophetarum, licet nie absente decursum , sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis eruderatum, nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam; credo, quia infirmitas fuerit impedimento , quominus pollicita compleret. restat, ut exhortatio vestra seu sponsio famulum sic vel studentem placere vel meritum gratia competenti remuneretur; quae utique pro tali labore si solvitur, incipiet ad vestram respicere mercedem. sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicite quem constat affectum domini magis ambire quam praemium. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 5.35-40","label":"5.35 to 5.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.35"},"next":{"citation":"Epistulae 5.47-49","label":"5.47 to 5.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.47"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip","quality":"proofread"}}