{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 5.54-62","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistulae 5.54-62","ref":"5.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.54.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa0002"},"verse":false,"words":358,"text":"'fiat', inquam. 'sed quod meum', dixit, 'et nomen metro teneret'. respondi possibilia factu quae poposcisset. ait et ipse: 'dicta ergo.' tunc ego arridens: 'ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.' respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus quidamque facundiae fons inexhaustus: 'vide, 'domine Solli, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas.' iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commoverit . nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui: Mane novo seu cum ferventia balnea poscunt seu cum venatu frons calefacta madet, hoc foveat pulcher faciem Filimatius udam, migret ut in bibulum vellus ab ore liquor. Epiphanius noster vix suprascripta peraraverat, et nuntiatum est hora monente progredi episcopum de receptorio, nosque surreximus. da postulatae tu veniam cantilenae . illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et, si placet, edentes fovete; si displicet, delentes ignoscitote. vale. XVIII. SIDONIUS ATTALO SUO SALUTEM. HAEDUAE civitati te praesidere coepisse libens atque cum gaudio accepi. laetitiae causa quadripertita est: prima, quod amicus; secunda, quod iustus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus. quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus plurimum velis debeas possis opitulari. igitur amplectens in familiari vetusto novum ius potestatis indeptae materiam beneficiis tuis iam diu quaero. quibus me tantum fidere agnosce, ut, etsi non inveaio quae poscam, quaesiturus mihi videaris ipse quae tribuas. vale. XIX. SIDONIUS PUDENTI SUO SALUTEM. NUTRICIS meae filiam filius tuae rapuit: facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. sed conscientiae tuae purgatione praelata petere dignaris culpae calentis impunitatem. sub condicione concedo: si stupratorem pro domino iam patronus originali solvas inquilinatu. mulier autem illa iam libera est; quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed aasumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. nam meam haec sola seu compositio seu satisfactio vel mediocriter contumeliam emendat; qui tuis votis atque amicitiis hoc adquiesco, si laxat libertas maritum, ne constringat poena raptorem. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 5.50-53","label":"5.50 to 5.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.50"},"next":{"citation":"Epistulae 5.63-68","label":"5.63 to 5.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/5.63"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip","quality":"proofread"}}