{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.10-18","citation":"Sidonius Apollinaris, Epistulae 9.10-18","ref":"9.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.10.md","author":{"name":"Sidonius Apollinaris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0261.stoa0002"},"verse":false,"words":478,"text":"IV. SIDONIUS DOMINO PAPAE GRAECO SALUTEM. VIATOR noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque , quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo. quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa; ideoque vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari, quique, sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis. nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit . sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur. velis nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum. quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum. memor nostri esse dignare, domine papa. V. SIDONIUS DOMINO PAPAE IULIANO SALUTEM. ETSI plusculum forte discreta, quam communis animus optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu quantum ad solvendum spectat officium nostra sedulitas impediretur, nisi quod per regna divisi a commercio frequentiore sermonis diversarum sortium iure revocamur; quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus animis foederabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti. proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaturas iungite preces, ut dignatus prosperare quae gerimus nostrique dominii temperans lites arma compescens illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate. memor nostri esse dignare, domine papa. VI. SIDONIUS DOMINO PAPAE AMBROSIO SALUTEM. VIGUIT pro dilectissimo nostro (quid loquar nomen personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu; de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit. namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurrisset , quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis. haec quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori coniugaretur; sed, etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maxumis, et eos, qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter incidere. quocirca vestrum est copulatis obtinere quam primum prece sedula spem liberorum; consequens erit, ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cetero licitis, qui inlicita praesumpsit. namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoseas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille honestissimus uxorius amor figmentis inlecebrisque concubinalibus . memor nostri esse dignare, domine papa.","prev":{"citation":"Epistulae 9.7-9","label":"9.7 to 9.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.7"},"next":{"citation":"Epistulae 9.19-21","label":"9.19 to 9.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/9.19"},"credit":{"text":"Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip","quality":"proofread"}}